<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo018.perseus-lat2"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>omnium autem consiliorum secretorumque particeps die, quem necandae matri Nero
            destinarat, ad auertendas suspiciones cenam utrique exquisitissimae comitatis dedit;
            item Poppaeam Sabinam tunc adhuc amicam eius, abductam marito demandatamque interim
            sibi, nuptiarum specie recepit nec corrupisse contentus adeo dilexit, ut ne riualem
            quidem Neronem aequo tulerit animo creditur certe non modo missos ad arcessendam non
            recepisse, <milestone n="2" unit="section"/> sed ipsum etiam exclusisse quondam pro
            foribus astantem miscentemque frustra minas et preces ac depositum reposcentem. quare
            diducto matrimonio sepositus est per causam legationis in Lusitaniam. et satis uisum, ne
            poena acrior mimum omnem diuulgaret, qui tamen sic quoque hoc disticho enotuit:</p><l>cur Otho mentito sit, quaeritis, exul honore?</l><l>uxoris moechus coeperat esse suae.</l></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Prouinciam administrauit quaestorius per decem annos, moderatione atque abstinentia
            singulari. ut tandem occasio ultionis data est, conatibus Galbae primus accessit;
            eodemque momento et ipse spem imperii cepit magnam quidem et ex condicione temporum, sed
            aliquanto maiorem ex affirmatione Seleuci mathematici. qui cum eum olim superstitem
            Neroni fore spopondisset, tunc ultro inopinatus aduenerat imperaturum quoque breui
            repromittens. <milestone n="2" unit="section"/> nullo igitur officii aut ambitionis in
            quemquam genere omisso, quotiens cena principem acciperet, aureos excubanti cohorti
            uiritim diuidebat, nec minus alium alia uia militum demerebatur; cuidam etiam de parte
            finium cum uicino litiganti adhibitus arbiter totum agrum redemit emancipauitque, ut iam
            uix ullus esset, qui non et sentiret et praedicaret solum successione imperii
            dignum.</p></div></div></body></text></TEI>