<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo018.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Maiores Othonis orti sunt oppido Ferentio, familia uetere et honorata atque ex
            principibus Etruriae. auus M. Saluius Otho, patre equite R., matre humili incertum an
            ingenua, per gratiam Liuiae Augustae, in cuius domo creuerat, senator est factus nec
            praeturae gradum excessit. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Pater L. Otho, materno genere praeclaro multarumque et magnarum propinquitatium, tam
            carus tamque non absimilis facie Tiberio principi fuit, ut plerique procreatum ex eo
            crederent. urbanos honores, proconsulatum Africae et extraordinaria imperia seuerissime
            administrauit. ausus etiam est in Illyrico milites quosdam, quod motu Camilli ex
            paenitentia praepositos suos quasi defectionis aduersus Claudium auctores occiderant,
            capite punire et quidem ante principia se coram, quamuis ob id ipsum promotos in
            ampliorem gradum a Claudio sciret. <milestone n="3" unit="section"/> quo facto sicut
            gloriam auxit, ita gratiam minuit; quam tamen mature reciperauit detecta equitis R.
            fraude, quem prodentibus seruis necem Claudio parare compererat. namque et senatus
            honore rarissimo, statua in Palatio posita, prosecutus est eum et Claudius adlectum
            inter patricios conlaudans amplissimis uerbis hoc quoque adiecit: 'uir, quo meliores
            liberos habere ne opto quidem.' ex Albia Terentia splendida femina duos filios tulit, L.
            Titianum et minorem M. cognominem sibi; tulit et filiam, quam uixdum nubilem Druso
            Germanici filio despondit.</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Otho imperator IIII. Kal. Mai. natus est Camillo Arruntio Domitio Ahenobarbo cons. a
            prima adulescentia prodigus ac procax, adeo ut saepe flagris obiurgaretur a patre,
            ferebatur et uagari noctibus solitus atque inualidum quemque obuiorum uel potulentum
            corripere ac distento sago impositum in sublime iactare. <milestone n="2" unit="section"/> post patris deinde mortem libertinam aulicam gratiosam, quo efficacius coleret, etiam
            diligere simulauit quamuis anum ac paene decrepitam; per hanc insinuatus Neroni facile
            summum inter amicos locum tenuit congruentia morum, ut uero quidam tradunt, et
            consuetudine mutui stupri. ac tantum potentia ualuit, ut damnatum repetundis consularem
            uirum, ingens praemium pactus, prius quam plane restitutionem ei impetrasset, non
            dubitaret in senatum ad agendas gratias introducere.</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>omnium autem consiliorum secretorumque particeps die, quem necandae matri Nero
            destinarat, ad auertendas suspiciones cenam utrique exquisitissimae comitatis dedit;
            item Poppaeam Sabinam tunc adhuc amicam eius, abductam marito demandatamque interim
            sibi, nuptiarum specie recepit nec corrupisse contentus adeo dilexit, ut ne riualem
            quidem Neronem aequo tulerit animo creditur certe non modo missos ad arcessendam non
            recepisse, <milestone n="2" unit="section"/> sed ipsum etiam exclusisse quondam pro
            foribus astantem miscentemque frustra minas et preces ac depositum reposcentem. quare
            diducto matrimonio sepositus est per causam legationis in Lusitaniam. et satis uisum, ne
            poena acrior mimum omnem diuulgaret, qui tamen sic quoque hoc disticho enotuit:</p><l>cur Otho mentito sit, quaeritis, exul honore?</l><l>uxoris moechus coeperat esse suae.</l></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Prouinciam administrauit quaestorius per decem annos, moderatione atque abstinentia
            singulari. ut tandem occasio ultionis data est, conatibus Galbae primus accessit;
            eodemque momento et ipse spem imperii cepit magnam quidem et ex condicione temporum, sed
            aliquanto maiorem ex affirmatione Seleuci mathematici. qui cum eum olim superstitem
            Neroni fore spopondisset, tunc ultro inopinatus aduenerat imperaturum quoque breui
            repromittens. <milestone n="2" unit="section"/> nullo igitur officii aut ambitionis in
            quemquam genere omisso, quotiens cena principem acciperet, aureos excubanti cohorti
            uiritim diuidebat, nec minus alium alia uia militum demerebatur; cuidam etiam de parte
            finium cum uicino litiganti adhibitus arbiter totum agrum redemit emancipauitque, ut iam
            uix ullus esset, qui non et sentiret et praedicaret solum successione imperii
            dignum.</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>sperauerat autem fore ut adoptaretur a Galba, idque in dies expectabat. sed postquam
            Pisone praelato spe decidit, ad uim conuersus est instigante super animi dolorem etiam
            magnitudine aeris alieni. neque enim dissimulabat, nisi principem se stare non posse,
            nihilque referre ab hoste in acie an in foro sub creditoribus caderet. <milestone n="2" unit="section"/> ante paucos dies seruo Caesaris pro impetrata dispensatione decies
            sestertium expresserat; hoc subsidium tanti coepti fuit. ac primo quinque speculatoribus
            commissa res est, deinde decem aliis, quos singuli binos produxerant; omnibus dena
            sestertia repraesentata et quinquagena promissa. per hos sollicitati reliqui, nec adeo
            multi, haud dubia fiducia in ipso negotio pluris adfuturos.</p></div></div></body></text></TEI>