<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo017.perseus-lat2"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>inter liberales disciplinas attendit et iuri. dedit et matrimonio operam; uerum amissa
            uxore Lepida duobusque ex ea filiis remansit in caelibatu neque sollicitari ulla
            condicione amplius potuit, ne Agrippinae quidem, <add>quae</add> uiduata morte
              Domiti<del>i</del> maritum quoque adhuc necdum caelibem Galbam adeo omnibus
            sollicitauerat modis, ut in conuentu matronarum correpta iurgio atque etiam manu pulsata
            sit a matre Lepidae. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Obseruauit ante omnis Liuiam Augustam, cuius et uiuae gratia plurimum ualuit et mortuae
            testamento paene ditatus est; sestertium namque quingenties praecipuum inter legatarios
            habuit, sed quia notata, non perscripta erat summa, herede Tiberio legatum ad quingenta
            reuocante, ne haec quidem accepit.</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Honoribus ante legitimum tempus initis praetor commissione ludorum Floralium nouum
            spectaculi genus elephantos funambulos edidit; exim prouinciae Aquitaniae anno fere
            praefuit; mox consulatum per sex menses ordinarium gessit, euenitque ut in eo ipse †L.
            Domitio patri Neronis, ipsi Saluius Otho pater Othonis succederet, uelut praesagium
            insequentis casus, quo medius inter utriusque filios extitit imperator. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>A Gaio Caesare <add><gap reason="omitted"/> in locum Gaetu</add>lici substitutus, postridie quam ad
            legiones uenit, sollemni forte spectaculo plaudentes inhibuit data tessera, ut manus
              paenula<del>s</del> continerent; statimque per castra iactatum est:</p><l>disce miles militare: Galba est, non Gaetulicus. <milestone n="3" unit="section"/> pari
            seueritate interdixit commeatus peti. ueteranum ac tironem militem opere assiduo
            corroborauit matureque barbaris, qui iam in Galliam usque proruperant, coercitis,
            praesenti quoque Gaio talem et se et exercitum approbauit, ut inter innumeras
            contractasque ex omnibus prouinciis copias neque testimonium neque praemia ampliora ulli
            perciperent; ipse maxime insignis, quod campestrem decursionem scuto moderatus, etiam ad
            essedum imperatoris per uiginti passuum milia cucurrit.</l></div></div></body></text></TEI>