<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo017.perseus-lat2"><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Ser. Galba imperator M. Valerio Messala Cn. Lentulo cons. natus est VIIII. Kal. Ian. in
            uilla colli superposita prope Tarracinam sinistrorsus Fundos petentibus, adoptatusque a
            nouerca sua Liuia nomen et Ocellare cognomen assumpsit mutato praenomine; nam Lucium mox
            pro Seruio usque ad tempus imperii usurpauit. constat Augustum puero adhuc, salutanti se
            inter aequales, apprehensa buccula dixisse: <foreign xml:lang="grc">καὶ σὺ
              τέκνον</foreign>
            <foreign xml:lang="grc">ἡμῶν παρατρώξῃ.</foreign> sed et Tiberius, cum comperisset
            imperaturum eum uerum in senecta: 'uiuat sane,' ait, 'quando id ad nos nihil pertinet.'
              <milestone n="2" unit="section"/> auo quoque eius fulgur procuranti, cum exta de
            manibus aquila rapuisset et in frugiferam quercum contulisset, responsum est summum sed
            serum imperium portendi familiae; et ille irridens: 'sane,' inquit, 'cum mula
            pepererit.' nihil aeque postea Galbam temptantem res nouas confirmauit quam mulae
            partus, ceterisque ut obscaenum ostentum abhorrentibus, solus pro laetissimo accepit
            memor sacrificii dictique aui. <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Sumpta uirili toga somniauit Fortunam dicentem, stare se ante fores defessam et nisi
            ocius reciperetur, cuicumque obuio praedae futuram. utque euigilauit, aperto atrio
            simulacrum aeneum deae cubitali maius iuxta limen inuenit idque gremio suo Tusculum, ubi
            aestiuare consueuerat, auexit et in parte aedium consecratum menstruis deinceps
            supplicationibus et peruigilio anniuersario coluit. <milestone n="4" unit="section"/></p><p>Quanquam autem nondum aetate constanti ueterem ciuitatis exoletumque morem ac tantum in
            domo sua haerentem obstinatissime retinuit, ut liberti seruique bis die frequentes
            adessent ac mane saluere, uesperi ualere sibi singuli dicerent.</p></div></div></body></text></TEI>