<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo017.perseus-lat2"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Imagines et elogia uniuersi generis exequi longum est, familiae breuiter attingam. qui
            primus Sulpiciorum cognomen Galbae tulit cur aut unde traxerit, ambigitur. quidam
            putant, quod oppidum Hispaniae frustra diu oppugnatum inlitis demum galbano facibus
            succenderit; alii, quod in diuturna ualitudine galbeo, id est remediis lana inuolutis,
            assidue uteretur; nonnulli, quod praepinguis fuerit uisus, quem galbam Galli uocent; uel
            contra, quod tam exilis, quam sunt animalia quae in aesculis nascuntur appellanturque
            galbae. <milestone n="2" unit="section"/> familiam illustrauit Seruius Galba consularis,
            temporum suorum †et eloquentissimus, quem tradunt Hispaniam ex praetura optinentem,
            triginta Lusitanorum milibus perfidia trucidatis, Viriat<del>h</del>ini belli causam
            extitisse. eius nepos ob repulsam consulatus infensus Iulio Caesari, cuius legatus in
            Gallia fuerat, conspirauit cum Cassio et Bruto, propter quod Pedia lege damnatus est.
              <milestone n="3" unit="section"/> ab hoc sunt imperatoris Galbae auus ac pater: auus
            clarior studiis quam dignitate—non enim egressus praeturae gradum—multiplicem nec
            incuriosam historiam edidit; pater consulatu functus, quanquam breui corpore atque etiam
            gibber modicaeque in dicendo facultatis, causas industrie actitauit. <milestone n="4" unit="section"/> uxores habuit Mummiam Achaicam, neptem Catuli proneptemque L. Mummi,
            qui Corinthum excidit; item Liuiam Ocellinam ditem admodum et pulchram, a qua tamen
            nobilitatis causa appetitus ultro existimatur et aliquanto enixius, postquam subinde
            instanti uitium corporis secreto posita ueste detexit, ne quasi ignaram fallere
            uideretur. ex Achaica liberos Gaium et Seruium procreauit, quorum maior Gaius attritis
            facultatibus urbe cessit prohibitusque a Tiberio sortiri anno suo proconsulatum
            uoluntaria morte obiit.</p></div></div></body></text></TEI>