Statura fuit iusta, capite praecaluo, oculis caeruleis, adunco naso, manibus pedibusque articulari morbo distortissimis, ut neque calceum perpeti neque libellos euoluere aut tenere omnino ualeret. excreuerat etiam in dexteriore latere eius caro praependebatque adeo ut aegre fascia substringeretur. Cibi plurimi traditur, quem tempore hiberno etiam ante lucem capere consuerat, inter cenam uero usque eo abundantis, ut congestas super manus reliquias circumferri iuberet spargique ad pedes stantibus. libidinis in mares pronior et eos non nisi praeduros exoletosque; ferebant in Hispania Icelum e ueteribus concubinis de Neronis exitu nuntiantem non modo artissimis osculis palam exceptum ab eo, sed ut sine mora uelleretur oratum atque seductum. Periit tertio et septuagesimo aetatis anno, imperii mense septimo senatus, ut primum licitum est, statuam ei decreuerat rostratae columnae superstantem in parte fori, qua trucidatus est; sed decretum Vespasianus aboleuit, percussores sibi ex Hispania in Iudaeam submisisse opinatus.