<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo017.perseus-lat2"><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Sunt qui tradant, ad primum tumultum proclamasse eum: 'quid agitis commilitones? ego
            uester sum et uos mei,' donatiuum etiam pollicitum. plures autem prodiderunt optulisse
            ultro iugulum et ut hoc agerent ac ferirent, quando ita uideretur, hortatum. illud mirum
            admodum fuerit, neque praesentium quemquam opem imperatori ferre conatum et omnes qui
            arcesserentur spreuisse nuntium excepta Germanicianorum uexillatione. ii ob recens
            meritum, quod se aegros et inualidos magno opere fouisset, in auxilium aduolauerunt, sed
            serius itinere deuio per ignorantiam locorum retardati. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Iugulatus est ad lacum Curti ac relictus ita uti erat, donec gregarius miles a
            frumentatione rediens abiecto onere caput ei amputauit; et quoniam capillo arripere non
            poterat, in gremium abdidit, mox inserto per os pollice ad Othonem detulit. ille lixis
            calonibusque donauit, qui hasta suffixum non sine ludibrio circum castra portarunt
            adclamantes identidem: 'Galba Cupido, fruaris aetate tua,' maxime irritati ad talem
            iocorum petulantiam, quod ante paucos dies exierat in uulgus, laudanti cuidam formam
            suam ut adhuc floridam et uegetam respondisse eum:</p><l><foreign xml:lang="grc">ἔτι μοι μένοσ ἔμπεδόν ἐστιν.</foreign> ab is Patrobii Neroniani
            libertus centum aureis redemptum eo loco, ubi iussu Galbae animaduersum in patronum suum
            fuerat, abiecit. sero tandem dispensator Argiuus et hoc et ceterum truncum in priuatis
            eius hortis Aurelia uia sepulturae dedit.</l></div></div></body></text></TEI>