<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo017.perseus-lat2"><div type="textpart" n="19" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>prius uero quam occideretur sacrificantem mane haruspex identidem monuit, caueret
            periculum, non longe percussores abesse.</p><p>Haud multo post cognoscit teneri castra ab Othone, ac plerisque ut eodem quam primum
            pergeret suadentibus—posse enim auctoritate et praesentia praeualere —nihil amplius quam
            continere se statuit et legionariorum firmare praesidiis, qui multifariam diuerseque
            tendebant. loricam tamen induit linteam, quanquam haud dissimulans parum aduersus tot
            mucrones profuturam. <milestone n="2" unit="section"/> sed extractus rumoribus falsis,
            quos conspirati, ut eum in publicum elicerent, de industria dissiparant, paucis temere
            affirmantibus transactum negotium, oppressos, qui tumultuarentur, aduenire frequentis
            ceteros gratulabundos et in omne obsequium paratos, iis ut occurreret prodiit tanta
            fiducia, ut militi cuidam occisum a se Othonem glorianti: 'quo auctore?' responderit,
            atque in forum usque processit. ibi equites, quibus mandata caedes erat, cum per
            publicum dimota paganorum turba equos adegissent, uiso procul eo parumper restiterunt;
            dein rursum incitati desertum a suis contrucidarunt.</p></div></div></body></text></TEI>