Magna et assidua monstra iam inde a principio exitum ei, qualis euenit, portenderant. cum per omne iter dextra sinistraque oppidatim uictimae caederentur, taurus securis ictu consternatus rupto uinculo essedum eius inuasit elatisque pedibus totum cruore perfudit; ac descendentem speculator impulsu turbae lancea prope uulnerauit. urbem quoque et deinde Palatium ingressum excepit terrae tremor et assimilis quidam mugitui sonus. secuta sunt aliquanto manifestiora. monile margaritis gemmisque consertum ad ornandam Fortunam suam Tusculanam ex omni gaza secreuerat; id repente quasi augustiore dignius loco Capitolinae Veneri dedicauit, ac proxima nocte somniauit speciem Fortunae querentis fraudatam se dono destinato, minantisque erepturam et ipsam quae dedisset. cumque exterritus luce prima ad expiandum somnium, praemissis qui rem diuinam appararent, Tusculum excucurrisset, nihil inuenit praeter tepidam in ara fauillam atratumque iuxta senem in catino uitreo t h us tenentem et in calice fictili merum. obseruatum etiam est Kal. Ian. sacrificanti coronam de capite excidisse, auspicanti pullos auolasse; adoptionis die neque milites adlocuturo castrensem sellam de more positam pro tribunali oblitis ministris et in senatu curulem peruerse collocatam.