<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo017.perseus-lat2"><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>quod ut nuntiatum est, despectui esse non tam senectam suam quam orbitatem ratus,
            Pisonem Frugi Licinianum nobilem egregiumque iuuenem ac sibi olim probatissimum
            testamentoque semper in bona et nomen adscitum repente e media salutantium turba
            adprehendit filiumque appellans perduxit in castra ac pro contione adoptauit, ne tunc
            quidem donatiui ulla mentione facta. quo faciliorem occasionem M. Saluio Othoni praebuit
            perficiendi conata intra sextum adoptionis diem.</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Magna et assidua monstra iam inde a principio exitum ei, qualis euenit, portenderant.
            cum per omne iter dextra sinistraque oppidatim uictimae caederentur, taurus securis ictu
            consternatus rupto uinculo essedum eius inuasit elatisque pedibus totum cruore perfudit;
            ac descendentem speculator impulsu turbae lancea prope uulnerauit. urbem quoque et
            deinde Palatium ingressum excepit terrae tremor et assimilis quidam mugitui sonus.
              <milestone n="2" unit="section"/> secuta sunt aliquanto manifestiora. monile
            margaritis gemmisque consertum ad ornandam Fortunam suam Tusculanam ex omni gaza
            secreuerat; id repente quasi augustiore dignius loco Capitolinae Veneri dedicauit, ac
            proxima nocte somniauit speciem Fortunae querentis fraudatam se dono destinato,
            minantisque erepturam et ipsam quae dedisset. cumque exterritus luce prima ad expiandum
            somnium, praemissis qui rem diuinam appararent, Tusculum excucurrisset, nihil inuenit
            praeter tepidam in ara fauillam atratumque iuxta senem in catino uitreo t<del>h</del>us
            tenentem et in calice fictili merum. <milestone n="3" unit="section"/> obseruatum etiam
            est Kal. Ian. sacrificanti coronam de capite excidisse, auspicanti pullos auolasse;
            adoptionis die neque milites adlocuturo castrensem sellam de more positam pro tribunali
            oblitis ministris et in senatu curulem peruerse collocatam.</p></div></div></body></text></TEI>