<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo017.perseus-lat2"><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Per haec prope uniuersis ordinibus offensis uel praecipua flagrabat inuidia apud
            milites. nam cum in uerba eius absentis iurantibus donatiuum grandius solito praepositi
            pronuntiassent, neque ratam rem habuit et subinde iactauit legere se militem, non emere
            consuesse; atque eo quidem nomine omnis, qui ubique erant, exacerbauit. ceterum
            praetorianos etiam metu et indignitate commouit, remouens subinde plerosque ut suspectos
            et Nymphidi socios. <milestone n="2" unit="section"/> sed maxime fremebat superioris
            Germaniae exercitus fraudari se praemis nauatae aduersus Gallos et Vindicem operae. ergo
            primi obsequium rumpere ausi Kal. Ian. adigi sacramento nisi in nomen senatus recusarunt
            statimque legationem ad praetorianos cum mandatis destinauerunt: displicere imperatorem
            in Hispania factum; eligerent ipsi quem cuncti exercitus comprobarent.</p></div></div></body></text></TEI>