<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo017.perseus-lat2"><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Praecesserat de eo fama saeuitiae simul atque auaritiae, quod ciuitates Hispaniarum
            Galliarumque, quae cunctantius sibi accesserant, grauioribus tributis, quasdam etiam
            murorum destructione punisset et praepositos procuratoresque supplicio capitis
            adfecisset cum coniugibus ac liberis; quodque oblatam a Tarraconensibus e uetere templo
            Iouis coronam auream librarum quindecim conflasset ac tres uncias, quae ponderi deerant,
            iussisset exigi. <milestone n="2" unit="section"/> ea fama et confirmata et aucta est,
            ut primum urbem introiit. nam cum classiarios, quos Nero ex remigibus iustos milites
            fecerat, redire ad pristinum statum cogeret, recusantis atque insuper aquilam et signa
            pertinacius flagitantis non modo inmisso equite disiecit, sed decimauit etiam. item
            Germanorum cohortem a Caesaribus olim ad custodiam corporis institutam multisque
            experimentis fidelissimam dissoluit ac sine commodo ullo remisit in patriam, quasi Cn.
            Dolabellae, iuxta cuius hortos tendebat, proniorem. <milestone n="3" unit="section"/>
            illa quoque uerene an falso per ludibrium iactabantur, adposita lautiore cena ingemuisse
            eum, et ordinario quidem dispensatori breuiarium rationum offerenti paropsidem leguminis
            pro sedulitate ac diligentia porrexisse, Cano autem choraulae mire placenti denarios
            quinque donasse prolatos manu sua e peculiaribus loculis suis.</p></div></div></body></text></TEI>