accessit ad tanta discrimina mors Vindicis, qua maxime consternatus destitutoque similis non multum afuit quin uitae renuntiaret. sed superuenientibus ab urbe nuntiis ut occisum Neronem cunctosque in uerba sua iurasse cognouit, deposita legati suscepit Caesaris appellationem iterque ingressus est paludatus ac dependente a ceruicibus pugione ante pectus; nec prius usum togae reciperauit quam oppressis qui nouas res moliebantur, praefecto praetori Nymphidio Sabino Romae, in Germania Fonteio Capitone, in Africa Clodio Macro legatis. Praecesserat de eo fama saeuitiae simul atque auaritiae, quod ciuitates Hispaniarum Galliarumque, quae cunctantius sibi accesserant, grauioribus tributis, quasdam etiam murorum destructione punisset et praepositos procuratoresque supplicio capitis adfecisset cum coniugibus ac liberis; quodque oblatam a Tarraconensibus e uetere templo Iouis coronam auream librarum quindecim conflasset ac tres uncias, quae ponderi deerant, iussisset exigi. ea fama et confirmata et aucta est, ut primum urbem introiit. nam cum classiarios, quos Nero ex remigibus iustos milites fecerat, redire ad pristinum statum cogeret, recusantis atque insuper aquilam et signa pertinacius flagitantis non modo inmisso equite disiecit, sed decimauit etiam. item Germanorum cohortem a Caesaribus olim ad custodiam corporis institutam multisque experimentis fidelissimam dissoluit ac sine commodo ullo remisit in patriam, quasi Cn. Dolabellae, iuxta cuius hortos tendebat, proniorem. illa quoque uerene an falso per ludibrium iactabantur, adposita lautiore cena ingemuisse eum, et ordinario quidem dispensatori breuiarium rationum offerenti paropsidem leguminis pro sedulitate ac diligentia porrexisse, Cano autem choraulae mire placenti denarios quinque donasse prolatos manu sua e peculiaribus loculis suis. Quare aduentus eius non perinde gratus fuit, idque proximo spectaculo apparuit, siquidem Atellanis notissimum canticum exorsis: uenit i Onesimus a uilla cuncti simul spectatores consentiente uoce reliquam partem rettulerunt ac saepius uersu repetito egerunt. maiore adeo et fauore et auctoritate adeptus est quam gessit imperium, quanquam multa documenta egregii principis daret; sed nequaquam tam grata erant, quam inuisa quae secus fierent. Regebatur trium arbitrio, quos una et intra Palatium habitantis nec umquam non adhaerentis paedagogos uulgo uocabant. ii erant T. Vinius legatus eius in Hispania, cupiditatis immensae; Cornelius Laco ex assessore praefectus praetorii, arrogantia socordiaque intolerabilis; libertus Icelus, paulo ante anulis aureis et Marciani cognomine ornatus ac iam summae equestris gradus candidatus. his diuerso uitiorum genere grassantibus adeo se abutendum permisit et tradidit, ut uix sibi ipse constaret, modo acerbior parciorque, modo remissior ac neglegentior quam conueniret principi electo atque illud aetatis. Quosdam claros ex utroque ordine uiros suspicione minima inauditos condemnauit. ciuitates R. raro dedit, iura trium liberorum uix uni atque alteri ac ne is quidem nisi ad certum praefinitumque tempus. iudicibus sextam decuriam adici precantibus non modo negauit, sed et concessum a Claudio beneficium, ne hieme initioque anni ad iudicandum euocarentur, eripuit. existimabatur etiam senatoria et equestria officia bienni spatio determinaturus nec daturus nisi inuitis ac recusantibus. liberalitates Neronis non plus decimis concessis per quinquaginta equites R. ea condicione reuocandas curauit exigendasque, ut et si quid scaenici ac xystici donatum olim uendidissent, auferretur emptoribus, quando illi pretio absumpto soluere nequirent. at contra nihil non per comites atque libertos pretio addici aut donari gratia passus est, uectigalia immunitates, poenas innocentium impunitates noxiorum. quin etiam populo R. deposcente supplicium Haloti et Tigillini solos ex omnibus Neronis emissariis uel maleficentissimos incolumes praestitit atque insuper Halotum procuratione amplissima ornauit, pro Tigillino etiam saeuitiae populum edicto increpuit.