Igitur cum quasi manumissioni uacaturus conscendisset tribunal, propositis ante se damnatorum occisorumque a Nerone quam plurimis imaginibus et astante nobili puero, quem exulantem e proxima Baliari insula ob id ipsum acciuerat, deplorauit temporum statum consalutatusque imperator legatum se senatus ac populi R. professus est. dein iustitio indicto, e plebe quidem prouinciae legiones et auxilia conscripsit super exercitum ueterem legionis unius duarumque alarum et cohortium trium; at e primoribus prudentia atque aetate praestantibus uel instar senatus, ad quos de maiore re quotiens opus esset referretur, instituit. delegit et equestris ordinis iuuenes, qui manente anulorum aureorum usu euocati appellarentur excubiasque circa cubiculum suum uice militum agerent. etiam per prouincias edicta dimisit, auctor in singulis uniuersisque conspirandi simul et ut qua posset quisque opera communem causam iuuarent. Per idem fere tempus in munitione oppidi, quod sedem bello delegerat, repertus est anulus opere antiquo, scalptura gemmae Victoriam cum tropaeo exprimente; ac subinde Alexandrina nauis Dertosam appulit armis onusta, sine gubernatore, sine nauta aut uectore ullo, ut nemini dubium esset iustum piumque et fauentibus diis bellum suscipi: cum repente ex inopinato prope cuncta turbata sunt. alarum altera castris appropinquantem paenitentia mutati sacramenti destituere conata est aegreque retenta in officio, et serui, quos a liberto Neronis ad fraudem praeparatos muneri ac ceperat, per angiportum in balneas transeuntem paene interemerunt, nisi cohortantibus in uicem ne occasionem omitterent, interrogatisque de qua occasione loquerentur, expressa cruciatu confessio esset.