<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Nero natus est Anti post VIIII. mensem quam Tiberius excessit, XVIII. Kal. Ian. tantum
            quod exoriente sole, paene ut radiis prius quam terra contingeretur. de genitura eius
            statim multa et formidulosa multis coiectantibus praesagio fuit etiam Domiti<del>i</del>
            patris uox, inter gratulationes amicorum <quote>negantis quicquam ex se et Agrippina
              nisi detestabile et malo publico nasci potuisse.</quote>
            <milestone n="2" unit="section"/> eiusdem futurae infelicitatis signum euidens die
            lustrico extitit; nam C. Caesar, rogante sorore ut infanti quod uellet nomen daret,
            intuens Claudium patruum suum, a quo mox principe Nero adoptatus est, eius se dixit
            dare, neque ipse serio sed per iocum et aspernante Agrippina, quod tum Claudius inter
            ludibria aulae erat. <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Trimulus patrem amisit; cuius ex parte tertia heres, ne hanc quidem integram cepit
            correptis per coheredem Gaium uniuersis bonis. et subinde matre etiam relegata paene
            inops atque egens apud amitam Lepidam nutritus est sub duobus paedagogis saltatore atque
            tonsore. uerum Claudio imperium adepto non solum paternas opes reciperauit, sed et
            Crispi Passieni uitrici sui hereditate ditatus est. <milestone n="4" unit="section"/>
            gratia quidem et potentia reuocatae restitutaeque matris usque eo floruit, ut emanaret
            in uulgus missos a Messalina uxore Claudi<del>i</del>, qui eum meridiantem, quasi
            Britannici aemulum, strangularent. additum fabulae †ad eosdem dracone e puluino se
            proferente conterritos refugisse. quae fabula exorta est deprensis in lecto eius circum
            ceruicalia serpentis exuuiis; quas tamen aureae armillae ex uoluntate matris inclusas
            dextro brachio gestauit aliquamdiu ac taedio tandem maternae memoriae abiecit rursusque
            extremis suis rebus frustra requisiit.</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Tener adhuc necdum matura pueritia circensibus ludis Troiam constantissime
            fauorabiliterque lusit. undecimo aetatis anno a Claudio adoptatus est Annaeoque Senecae
            iam tunc senatori in disciplinam traditus. ferunt Senecam proxima nocte uisum sibi per
            quietem C. Caesari praecipere, et fidem somnio Nero breui fecit prodita immanitate
            naturae quibus primum potuit experimentis. namque Britannicum fratrem, quod se post
            adoptionem Ahenobarbum ex consuetudine salutasset, ut subditiuum apud patrem arguere
            conatus est. amitam autem Lepidam ream testimonio coram afflixit gratificans matri, a
            qua rea premebatur. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Deductus in forum tiro populo congiarium, militi donatiuum proposuit indictaque
            decursione praetorianis scutum sua manu praetulit; exin patri gratias in senatu egit.
            apud eundem consulem pro Bononiensibus Latine, pro Rhodis atque Iliensibus Graece uerba
            fecit. auspicatus est et iuris dictionem praefectus urbi sacro Latinarum, celeberrimis
            patronis non tralaticias, ut assolet, et breuis, sed maximas plurimasque postulationes
            certatim ingerentibus, quamuis interdictum a Claudio esset. nec multo post duxit uxorem
            Octauiam edidit que pro Claudi salute circenses et uenationem.</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Septemdecim natus annos, ut de Claudio palam factum est, inter horam sextam septimamque
            processit ad excubitores, cum ob totius diei diritatem non aliud auspicandi tempus
            accommodatius uideretur; proque Palati gradibus imperator consalutatus lectica in castra
            et inde raptim appellatis militibus in curiam delatus est discessitque iam uesperi, ex
            immensis, quibus cumulabatur, honoribus tantum patris patriae nomine recusato propter
            aetatem.</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Orsus hinc a pietatis ostentatione Claudium apparatissimo funere elatum laudauit et
            consecrauit. memoriae Domiti<del>i</del> patris honores maximos habuit. matri summam
            omnium rerum priuatarum publicarumque permisit. primo etiam imperii die signum excubanti
            tribuno dedit 'optimam matrem' ac deinceps eiusdem saepe lectica per publicum simul
            uectus est. Antium coloniam deduxit ascriptis ueteranis e praetorio additisque per
            domicilii translationem ditissimis primipilarium; ubi et portum operis sumptuosissimi
            fecit.</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Atque ut certiorem adhuc indolem ostenderet, ex Augusti praescripto imperaturum se
            professus, neque liberalitatis neque clementiae, ne comitatis quidem exhibendae ullam
            occasionem omisit. grauiora uectigalia aut aboleuit aut minuit. praemia delatorum Papiae
            legis ad quartas redegit. diuisis populo uiritim quadringenis nummis senatorum
            nobilissimo cuique, sed a re familiari destituto annua salaria et quibusdam quingena
            constituit, item praetorianis cohortibus frumentum menstruum gratuitum. <milestone n="2" unit="section"/> et cum de supplicio cuiusdam capite damnati ut ex more subscriberet
            admoneretur: 'quam uellem,' inquit, 'nescire litteras.' omnis ordines subinde ac
            memoriter salutauit. agenti senatui gratias respondit: 'cum meruero.' ad campestres
            exercitationes suas admisit et plebem declamauitque saepius publice; recitauit et
            carmina, non modo domi sed et in theatro, tanta uniuersorum laetitia, ut ob recitationem
            supplicatio decreta sit eaque pars carminum aureis litteris Ioui Capitolino dicata.</p></div></div></body></text></TEI>