Nero natus est Anti post VIIII. mensem quam Tiberius excessit, XVIII. Kal. Ian. tantum quod exoriente sole, paene ut radiis prius quam terra contingeretur. de genitura eius statim multa et formidulosa multis coiectantibus praesagio fuit etiam Domiti i patris uox, inter gratulationes amicorum negantis quicquam ex se et Agrippina nisi detestabile et malo publico nasci potuisse. eiusdem futurae infelicitatis signum euidens die lustrico extitit; nam C. Caesar, rogante sorore ut infanti quod uellet nomen daret, intuens Claudium patruum suum, a quo mox principe Nero adoptatus est, eius se dixit dare, neque ipse serio sed per iocum et aspernante Agrippina, quod tum Claudius inter ludibria aulae erat. Trimulus patrem amisit; cuius ex parte tertia heres, ne hanc quidem integram cepit correptis per coheredem Gaium uniuersis bonis. et subinde matre etiam relegata paene inops atque egens apud amitam Lepidam nutritus est sub duobus paedagogis saltatore atque tonsore. uerum Claudio imperium adepto non solum paternas opes reciperauit, sed et Crispi Passieni uitrici sui hereditate ditatus est. gratia quidem et potentia reuocatae restitutaeque matris usque eo floruit, ut emanaret in uulgus missos a Messalina uxore Claudi i , qui eum meridiantem, quasi Britannici aemulum, strangularent. additum fabulae †ad eosdem dracone e puluino se proferente conterritos refugisse. quae fabula exorta est deprensis in lecto eius circum ceruicalia serpentis exuuiis; quas tamen aureae armillae ex uoluntate matris inclusas dextro brachio gestauit aliquamdiu ac taedio tandem maternae memoriae abiecit rursusque extremis suis rebus frustra requisiit. Tener adhuc necdum matura pueritia circensibus ludis Troiam constantissime fauorabiliterque lusit. undecimo aetatis anno a Claudio adoptatus est Annaeoque Senecae iam tunc senatori in disciplinam traditus. ferunt Senecam proxima nocte uisum sibi per quietem C. Caesari praecipere, et fidem somnio Nero breui fecit prodita immanitate naturae quibus primum potuit experimentis. namque Britannicum fratrem, quod se post adoptionem Ahenobarbum ex consuetudine salutasset, ut subditiuum apud patrem arguere conatus est. amitam autem Lepidam ream testimonio coram afflixit gratificans matri, a qua rea premebatur. Deductus in forum tiro populo congiarium, militi donatiuum proposuit indictaque decursione praetorianis scutum sua manu praetulit; exin patri gratias in senatu egit. apud eundem consulem pro Bononiensibus Latine, pro Rhodis atque Iliensibus Graece uerba fecit. auspicatus est et iuris dictionem praefectus urbi sacro Latinarum, celeberrimis patronis non tralaticias, ut assolet, et breuis, sed maximas plurimasque postulationes certatim ingerentibus, quamuis interdictum a Claudio esset. nec multo post duxit uxorem Octauiam edidit que pro Claudi salute circenses et uenationem. Septemdecim natus annos, ut de Claudio palam factum est, inter horam sextam septimamque processit ad excubitores, cum ob totius diei diritatem non aliud auspicandi tempus accommodatius uideretur; proque Palati gradibus imperator consalutatus lectica in castra et inde raptim appellatis militibus in curiam delatus est discessitque iam uesperi, ex immensis, quibus cumulabatur, honoribus tantum patris patriae nomine recusato propter aetatem. Orsus hinc a pietatis ostentatione Claudium apparatissimo funere elatum laudauit et consecrauit. memoriae Domiti i patris honores maximos habuit. matri summam omnium rerum priuatarum publicarumque permisit. primo etiam imperii die signum excubanti tribuno dedit 'optimam matrem' ac deinceps eiusdem saepe lectica per publicum simul uectus est. Antium coloniam deduxit ascriptis ueteranis e praetorio additisque per domicilii translationem ditissimis primipilarium; ubi et portum operis sumptuosissimi fecit. Atque ut certiorem adhuc indolem ostenderet, ex Augusti praescripto imperaturum se professus, neque liberalitatis neque clementiae, ne comitatis quidem exhibendae ullam occasionem omisit. grauiora uectigalia aut aboleuit aut minuit. praemia delatorum Papiae legis ad quartas redegit. diuisis populo uiritim quadringenis nummis senatorum nobilissimo cuique, sed a re familiari destituto annua salaria et quibusdam quingena constituit, item praetorianis cohortibus frumentum menstruum gratuitum. et cum de supplicio cuiusdam capite damnati ut ex more subscriberet admoneretur: 'quam uellem,' inquit, 'nescire litteras.' omnis ordines subinde ac memoriter salutauit. agenti senatui gratias respondit: 'cum meruero.' ad campestres exercitationes suas admisit et plebem declamauitque saepius publice; recitauit et carmina, non modo domi sed et in theatro, tanta uniuersorum laetitia, ut ob recitationem supplicatio decreta sit eaque pars carminum aureis litteris Ioui Capitolino dicata.