<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.perseus-lat2"><div type="textpart" n="52" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Liberalis disciplinas omnis fere puer attigit. sed a philosophia eum mater auertit
            monens imperaturo contrariam esse; a cognitione ueterum oratorum Seneca praeceptor, quo
            diutius in admiratione sui detineret. itaque ad poeticam pronus carmina libenter ac sine
            labore composuit nec, ut quidam putant, aliena pro suis edidit. uenere in manus meas
            pugillares libellique cum quibusdam notissimis uersibus ipsius chirographo scriptis, ut
            facile appareret non tralatos aut dictante aliquo exceptos, sed plane quasi a cogitante
            atque generante exaratos; ita multa et deleta et inducta et superscripta inerant. habuit
            et pingendi fingendique <del>maxime</del> non mediocre studium.</p></div><div type="textpart" n="53" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Maxime autem popularitate efferebatur, omnium aemulus, qui quoquo modo animum uulgi
            mouerent. exiit opinio post scaenicas coronas proximo lustro descensurum eum ad
              Olympia<del>m</del> inter athletas; nam et luctabatur assidue nec aliter certamina
            gymnica tota Graecia spectauerat quam brabeutarum more in stadie humi assidens ac, si
            qua paria longius recessissent, in medium manibus suis protrahens. destinauerat etiam,
            quia Apollinem cantu, Solem aurigando aequiperare existimaretur, imitari et Herculis
            facta; praeparatumque leonem aiunt, quem uel claua uel brachiorum nexibus in
            amphitheatri harena spectante populo nudus elideret.</p></div></div></body></text></TEI>