Statura fuit prope iusta, corpore maculoso et fetido, subflauo capillo, uultu pulchro magis quam uenusto, oculis caesis et hebetioribus, ceruice obesa, uentre proiecto, gracillimis cruribus, ualitudine prospera: nam qui luxuriae immoderatissimae esset, ter omnino per quattuordecim annos languit, atque ita ut neque uino neque consuetudine reliqua abstineret; circa cultum habitumque adeo pudendus, ut comam semper in gradus formatam peregrinatione Achaica etiam pone uerticem summiserit ac plerumque synthesinam indutus ligato circum collum sudario prodierit in publicum sine cinctu et discalciatus. Liberalis disciplinas omnis fere puer attigit. sed a philosophia eum mater auertit monens imperaturo contrariam esse; a cognitione ueterum oratorum Seneca praeceptor, quo diutius in admiratione sui detineret. itaque ad poeticam pronus carmina libenter ac sine labore composuit nec, ut quidam putant, aliena pro suis edidit. uenere in manus meas pugillares libellique cum quibusdam notissimis uersibus ipsius chirographo scriptis, ut facile appareret non tralatos aut dictante aliquo exceptos, sed plane quasi a cogitante atque generante exaratos; ita multa et deleta et inducta et superscripta inerant. habuit et pingendi fingendique maxime non mediocre studium. Maxime autem popularitate efferebatur, omnium aemulus, qui quoquo modo animum uulgi mouerent. exiit opinio post scaenicas coronas proximo lustro descensurum eum ad Olympia m inter athletas; nam et luctabatur assidue nec aliter certamina gymnica tota Graecia spectauerat quam brabeutarum more in stadie humi assidens ac, si qua paria longius recessissent, in medium manibus suis protrahens. destinauerat etiam, quia Apollinem cantu, Solem aurigando aequiperare existimaretur, imitari et Herculis facta; praeparatumque leonem aiunt, quem uel claua uel brachiorum nexibus in amphitheatri harena spectante populo nudus elideret. sub exitu quidem uitae palam uouerat, si sibi incolumis status permansisset, proditurum se partae uictoriae ludis etiam hydraulam et choraulam et utricularium ac nouissimo die histrionem saltaturumque Vergili Turnum. et sunt qui tradant Paridem histrionem occisum ab eo quasi grauem aduersarium. erat illi aeternitatis perpetuaeque famae cupido, sed inconsulta. ideoque multis rebus ac locis uetere appellatione detracta nouam indixit ex suo nomine, mensem quoque Aprilem Neroneum appellauit; destinauerat et Romam Neropolim nuncupare.