<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.perseus-lat2"><div type="textpart" n="50" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Funeratus est impensa ducentorum milium, stragulis albis auro intextis, quibus usus
            Kal. Ian. fuerat. reliquias Egloge et Alexandria nutrices cum Acte concubina gentili
            Domitiorum monimento condiderunt, quod prospicitur e campo Martio impositum colli
            Hortulorum. in eo monimento solium porphyretici marmoris, superstante Lunensi ara,
            circumsaeptum est lapide Thasio.</p></div><div type="textpart" n="51" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Statura fuit prope iusta, corpore maculoso et fetido, subflauo capillo, uultu pulchro
            magis quam uenusto, oculis caesis et hebetioribus, ceruice obesa, uentre proiecto,
            gracillimis cruribus, ualitudine prospera: nam qui luxuriae immoderatissimae esset, ter
            omnino per quattuordecim annos languit, atque ita ut neque uino neque consuetudine
            reliqua abstineret; circa cultum habitumque adeo pudendus, ut comam semper in gradus
            formatam peregrinatione Achaica etiam pone uerticem summiserit ac plerumque synthesinam
            indutus ligato circum collum sudario prodierit in publicum sine cinctu et
            discalciatus.</p></div></div></body></text></TEI>