<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.perseus-lat2"><div type="textpart" n="42" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Postquam deinde etiam Galbam et Hispanias desciuisse cognouit, conlapsus animoque male
            facto diu sine uoce et prope intermortuus iacuit, utque resipiit, ueste discissa, capite
            conuerberato, actum de se pronuntiauit consolantique nutriculae et aliis quoque iam
            principibus similia accidisse memoranti, <quote>se uero praeter ceteros inaudita et
              incognita pati respondit, qui summum imperium uiuus amitteret.</quote>
            <milestone n="2" unit="section"/> nec eo setius quicquam ex consuetudine luxus atque
            desidiae omisit uel inminuit; quin immo, cum prosperi quiddam ex prouinciis nuntiatum
            esset, super abundantissimam cenam iocularia in defectionis duces carmina lasciueque
            modulata, quae uulgo notuerunt, etiam gesticulatus est; ac spectaculis theatri clam
            inlatus cuidam scaenico placenti nuntium misit abuti eum occupationibus suis.</p></div><div type="textpart" n="43" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Initio statim tumultus multa et inmania, uerum non abhorrentia a natura sua creditur
            destinasse: successores percussoresque summittere exercitus et prouincias regentibus,
            quasi conspiratis idemque et unum sentientibus; quidquid ubique exulum, quidquid in urbe
            hominum Gallicanorum esset contrucidare, illos ne desciscentibus adgregarentur, hos ut
            conscios popularium suorum atque fautores; Gallias exercitibus diripiendas permittere;
            senatum uniuersum ueneno per conuiuia necare; urbem incendere feris in populum immissis,
            quo difficilius defenderentur. <milestone n="2" unit="section"/> sed absterritus non tam
            paenitentia quam perficiendi desperatione credensque expeditionem necessariam, consules
            ante tempus priuauit honore atque in utriusque locum solus iniit consulatum, quasi
            fatale esset non posse Gallias debellari nisi a consule. ac susceptis fascibus cum post
            epulas triclinio digrederetur, innixus umeris familiarium affirmauit, <quote>simul ac
              primum prouinciam attigisset, inermem se in conspectum exercituum proditurum nec
              quicquam aliud quam fleturum, reuocatisque ad paenitentiam defectoribus insequenti die
              laetum inter laetos cantaturum epinicia, quae iam nunc sibi componi
            oporteret.</quote></p></div></div></body></text></TEI>