Postquam deinde etiam Galbam et Hispanias desciuisse cognouit, conlapsus animoque male facto diu sine uoce et prope intermortuus iacuit, utque resipiit, ueste discissa, capite conuerberato, actum de se pronuntiauit consolantique nutriculae et aliis quoque iam principibus similia accidisse memoranti, se uero praeter ceteros inaudita et incognita pati respondit, qui summum imperium uiuus amitteret. nec eo setius quicquam ex consuetudine luxus atque desidiae omisit uel inminuit; quin immo, cum prosperi quiddam ex prouinciis nuntiatum esset, super abundantissimam cenam iocularia in defectionis duces carmina lasciueque modulata, quae uulgo notuerunt, etiam gesticulatus est; ac spectaculis theatri clam inlatus cuidam scaenico placenti nuntium misit abuti eum occupationibus suis. Initio statim tumultus multa et inmania, uerum non abhorrentia a natura sua creditur destinasse: successores percussoresque summittere exercitus et prouincias regentibus, quasi conspiratis idemque et unum sentientibus; quidquid ubique exulum, quidquid in urbe hominum Gallicanorum esset contrucidare, illos ne desciscentibus adgregarentur, hos ut conscios popularium suorum atque fautores; Gallias exercitibus diripiendas permittere; senatum uniuersum ueneno per conuiuia necare; urbem incendere feris in populum immissis, quo difficilius defenderentur. sed absterritus non tam paenitentia quam perficiendi desperatione credensque expeditionem necessariam, consules ante tempus priuauit honore atque in utriusque locum solus iniit consulatum, quasi fatale esset non posse Gallias debellari nisi a consule. ac susceptis fascibus cum post epulas triclinio digrederetur, innixus umeris familiarium affirmauit, simul ac primum prouinciam attigisset, inermem se in conspectum exercituum proditurum nec quicquam aliud quam fleturum, reuocatisque ad paenitentiam defectoribus insequenti die laetum inter laetos cantaturum epinicia, quae iam nunc sibi componi oporteret.