<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.perseus-lat2"><div type="textpart" n="41" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>edictis tandem Vindicis contumeliosis et frequentibus permotus senatum epistula in
            ultionem sui reique publicae adhortatus est, excusato languore faucium, propter quem non
            adesset. nihil autem aeque doluit, quam ut malum se citharoedum increpitum ac pro Nerone
            Ahenobarbum appellatum; et nomen quidem gentile, quod sibi per contumeliam
            exprobraretur, resumpturum se professus est deposito adoptiuo, cetera conuicia, ut
            falsa, non alio argumento refellebat, quam quod etiam inscitia sibi tanto opere
            elaboratae perfectaeque a se artis obiceretur, singulos subinde rogitans,
              <quote>nossentne quemquam praestantiorem.</quote>
            <milestone n="2" unit="section"/> sed urgentibus aliis super alios nuntiis Romam
            praetrepidus rediit; leuiterque modo in itinere friuolo auspicio mente recreata, cum
            adnotasset insculptum monumento militem Gallum ab equite
                <abbr>R.<expan><ex>Romano</ex></expan></abbr> oppressum trahi crinibus, ad eam
            speciem exiluit gaudio caelumque adorauit. ac ne tunc quidem aut senatu aut populo coram
            appellato quosdam e primoribus uiris domum euocauit transactaque raptim consultatione
            reliquam diei partem per organa hydraulica noui et ignoti generis circumduxit,
            ostendensque singula, de ratione ac difficultate cuiusque disserens, <quote>iam se etiam
              prolaturum omnia in theatrum</quote> affirmauit, <quote>si per Vindicem
              liceat.</quote></p></div><div type="textpart" n="42" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Postquam deinde etiam Galbam et Hispanias desciuisse cognouit, conlapsus animoque male
            facto diu sine uoce et prope intermortuus iacuit, utque resipiit, ueste discissa, capite
            conuerberato, actum de se pronuntiauit consolantique nutriculae et aliis quoque iam
            principibus similia accidisse memoranti, <quote>se uero praeter ceteros inaudita et
              incognita pati respondit, qui summum imperium uiuus amitteret.</quote>
            <milestone n="2" unit="section"/> nec eo setius quicquam ex consuetudine luxus atque
            desidiae omisit uel inminuit; quin immo, cum prosperi quiddam ex prouinciis nuntiatum
            esset, super abundantissimam cenam iocularia in defectionis duces carmina lasciueque
            modulata, quae uulgo notuerunt, etiam gesticulatus est; ac spectaculis theatri clam
            inlatus cuidam scaenico placenti nuntium misit abuti eum occupationibus suis.</p></div><div type="textpart" n="43" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Initio statim tumultus multa et inmania, uerum non abhorrentia a natura sua creditur
            destinasse: successores percussoresque summittere exercitus et prouincias regentibus,
            quasi conspiratis idemque et unum sentientibus; quidquid ubique exulum, quidquid in urbe
            hominum Gallicanorum esset contrucidare, illos ne desciscentibus adgregarentur, hos ut
            conscios popularium suorum atque fautores; Gallias exercitibus diripiendas permittere;
            senatum uniuersum ueneno per conuiuia necare; urbem incendere feris in populum immissis,
            quo difficilius defenderentur. <milestone n="2" unit="section"/> sed absterritus non tam
            paenitentia quam perficiendi desperatione credensque expeditionem necessariam, consules
            ante tempus priuauit honore atque in utriusque locum solus iniit consulatum, quasi
            fatale esset non posse Gallias debellari nisi a consule. ac susceptis fascibus cum post
            epulas triclinio digrederetur, innixus umeris familiarium affirmauit, <quote>simul ac
              primum prouinciam attigisset, inermem se in conspectum exercituum proditurum nec
              quicquam aliud quam fleturum, reuocatisque ad paenitentiam defectoribus insequenti die
              laetum inter laetos cantaturum epinicia, quae iam nunc sibi componi
            oporteret.</quote></p></div><div type="textpart" n="44" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>In praeparanda expeditione primam curam habuit deligendi uehicula portandis scaenicis
            organis concubinasque, quas secum educeret, tondendi ad uirilem modum et securibus
            peltisque Amazonicis instruendi. mox tribus urbanas ad sacramentum citauit ac nullo
            idoneo respondente certum dominis seruorum numerum indixit; nec nisi ex tota cuiusque
            familia probatissimos, ne dispensatoribus quidem aut amanuensibus exceptis, recepit.
              <milestone n="2" unit="section"/> partem etiam census omnes ordines conferre iussit et
            insuper inquilinos priuatarum aedium atque insularum pensionem annuam repraesentare
            fisco; exegitque ingenti fastidio et acerbitate nummum asperum, argentum pustulatum,
            aurum ad obrussam, ut plerique omnem collationem palam recusarent, consensu flagitantes
            a delatoribus potius reuocanda praemia quaecumque cepissent.</p></div><div type="textpart" n="45" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>ex annonae quoque caritate lucranti<del>a</del> adcreuit inuidia; nam et forte accidit,
            ut in publica fame Alexandrina nauis nuntiaretur puluerem luctatoribus aulicis
            aduexisse. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Quare omnium in se odio incitato nihil contumeliarum defuit quin subiret. statuae eius
            a uertice cirrus appositus est cum inscriptione Graeca: <quote>nunc demum agona esse, et
              traderet tandem.</quote> alterius collo ascopa deligata simulque titulus: 'ego quid
            potui? sed tu culleum meruisti.' ascriptum et columnis, etiam Gallos eum cantando
            excitasse. iam noctibus iurgia cum seruis plerique simulantes crebro Vindicem
            poscebant.</p></div></div></body></text></TEI>