edictis tandem Vindicis contumeliosis et frequentibus permotus senatum epistula in ultionem sui reique publicae adhortatus est, excusato languore faucium, propter quem non adesset. nihil autem aeque doluit, quam ut malum se citharoedum increpitum ac pro Nerone Ahenobarbum appellatum; et nomen quidem gentile, quod sibi per contumeliam exprobraretur, resumpturum se professus est deposito adoptiuo, cetera conuicia, ut falsa, non alio argumento refellebat, quam quod etiam inscitia sibi tanto opere elaboratae perfectaeque a se artis obiceretur, singulos subinde rogitans, nossentne quemquam praestantiorem. sed urgentibus aliis super alios nuntiis Romam praetrepidus rediit; leuiterque modo in itinere friuolo auspicio mente recreata, cum adnotasset insculptum monumento militem Gallum ab equite R. Romano oppressum trahi crinibus, ad eam speciem exiluit gaudio caelumque adorauit. ac ne tunc quidem aut senatu aut populo coram appellato quosdam e primoribus uiris domum euocauit transactaque raptim consultatione reliquam diei partem per organa hydraulica noui et ignoti generis circumduxit, ostendensque singula, de ratione ac difficultate cuiusque disserens, iam se etiam prolaturum omnia in theatrum affirmauit, si per Vindicem liceat. Postquam deinde etiam Galbam et Hispanias desciuisse cognouit, conlapsus animoque male facto diu sine uoce et prope intermortuus iacuit, utque resipiit, ueste discissa, capite conuerberato, actum de se pronuntiauit consolantique nutriculae et aliis quoque iam principibus similia accidisse memoranti, se uero praeter ceteros inaudita et incognita pati respondit, qui summum imperium uiuus amitteret. nec eo setius quicquam ex consuetudine luxus atque desidiae omisit uel inminuit; quin immo, cum prosperi quiddam ex prouinciis nuntiatum esset, super abundantissimam cenam iocularia in defectionis duces carmina lasciueque modulata, quae uulgo notuerunt, etiam gesticulatus est; ac spectaculis theatri clam inlatus cuidam scaenico placenti nuntium misit abuti eum occupationibus suis. Initio statim tumultus multa et inmania, uerum non abhorrentia a natura sua creditur destinasse: successores percussoresque summittere exercitus et prouincias regentibus, quasi conspiratis idemque et unum sentientibus; quidquid ubique exulum, quidquid in urbe hominum Gallicanorum esset contrucidare, illos ne desciscentibus adgregarentur, hos ut conscios popularium suorum atque fautores; Gallias exercitibus diripiendas permittere; senatum uniuersum ueneno per conuiuia necare; urbem incendere feris in populum immissis, quo difficilius defenderentur. sed absterritus non tam paenitentia quam perficiendi desperatione credensque expeditionem necessariam, consules ante tempus priuauit honore atque in utriusque locum solus iniit consulatum, quasi fatale esset non posse Gallias debellari nisi a consule. ac susceptis fascibus cum post epulas triclinio digrederetur, innixus umeris familiarium affirmauit, simul ac primum prouinciam attigisset, inermem se in conspectum exercituum proditurum nec quicquam aliud quam fleturum, reuocatisque ad paenitentiam defectoribus insequenti die laetum inter laetos cantaturum epinicia, quae iam nunc sibi componi oporteret. In praeparanda expeditione primam curam habuit deligendi uehicula portandis scaenicis organis concubinasque, quas secum educeret, tondendi ad uirilem modum et securibus peltisque Amazonicis instruendi. mox tribus urbanas ad sacramentum citauit ac nullo idoneo respondente certum dominis seruorum numerum indixit; nec nisi ex tota cuiusque familia probatissimos, ne dispensatoribus quidem aut amanuensibus exceptis, recepit. partem etiam census omnes ordines conferre iussit et insuper inquilinos priuatarum aedium atque insularum pensionem annuam repraesentare fisco; exegitque ingenti fastidio et acerbitate nummum asperum, argentum pustulatum, aurum ad obrussam, ut plerique omnem collationem palam recusarent, consensu flagitantes a delatoribus potius reuocanda praemia quaecumque cepissent. ex annonae quoque caritate lucranti a adcreuit inuidia; nam et forte accidit, ut in publica fame Alexandrina nauis nuntiaretur puluerem luctatoribus aulicis aduexisse. Quare omnium in se odio incitato nihil contumeliarum defuit quin subiret. statuae eius a uertice cirrus appositus est cum inscriptione Graeca: nunc demum agona esse, et traderet tandem. alterius collo ascopa deligata simulque titulus: 'ego quid potui? sed tu culleum meruisti.' ascriptum et columnis, etiam Gallos eum cantando excitasse. iam noctibus iurgia cum seruis plerique simulantes crebro Vindicem poscebant.