Nec minore saeuitia foris et in exteros grassatus est. stella crinita, quae summis potestatibus exitium portendere uulgo putatur, per continuas noctes oriri coeperat. anxius ea re, ut ex Balbillo astrologo didicit, solere reges talia ostenta caede aliqua illustri expiare atque a semet in capita procerum depellere, nobilissimo cuique exitium destinauit; enimuero multo magis et quasi per iustam causam duabus coniurationibus prouulgatis, quarum prior maiorque Pisoniana Romae, posterior Viniciana Beneuenti conflata atque detecta est. coniurati e uinculis triplicium catenarum dixere causam, cum quidam ultro crimen faterentur, nonnulli etiam imputarent, tamquam aliter illi non possent nisi morte succurrere dedecorato flagitiis omnibus. damnatorum liberi urbe pulsi enecti que ueneno aut fame; constat quosdam cum paedagogis et capsaris uno prandio pariter necatos, alios diurnum uictum prohibitos quaerere. Nullus posthac adhibitus dilectus aut modus interimendi quoscumque libuisset quacumque de causa. sed ne de pluribus referam, Saluidieno Orfito obiectum est quod tabernas tres de domo sua circa forum ciuitatibus ad stationem locasset, Cassio Longino iuris consulto ac luminibus orbato, quod in uetere gentili s stemmate C. Cai Cassi percussoris Caesaris imagines retinuisset, Paeto Thraseae tristior et paedagogi uultus. mori iussis non amplius quam horarum spatium dabat; ac ne quid morae interueniret, medicos admouebat qui cunctantes continuo curarent: ita enim uocabatur uenas mortis gratia incidere. creditur etiam polyphago cuidam Aegypti generis crudam carnem et quidquid daretur mandere assueto, concupisse uiuos homines laniandos absumendosque obicere. elatus inflatusque tantis uelut successibus negauit quemquam principum scisse quid sibi liceret , multasque nec dubias significationes saepe iecit, ne reliquis quidem se parsurum senatoribus, eumque ordinem sublaturum quandoque e re p. publica ac prouincias et exercitus equiti R. Romano ac libertis permissurum. certe neque adueniens neque proficiscens quemquam osculo impertiit ac ne resalutatione quidem; et in auspicando opere Isthmi magna frequentia clare ut sibi ac populo R. Romano bene res uerteret optauit dissimulata senatus mentione.