<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.perseus-lat2"><div type="textpart" n="34" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Matrem facta dictaque sua exquirentem acerbius et corrigentem hactenus primo
            grauabatur, ut inuidia identidem oneraret quasi cessurus imperio Rhodumque abiturus, mox
            et honore omni et potestate priuauit abductaque militum et Germanorum statione
            contubernio quoque ac Palatio expulit; neque in diuexanda quicquam pensi habuit,
            summissis qui et Romae morantem litibus et in secessu quiescentem per conuicia et iocos
            terra marique praeteruehentes inquietarent. <milestone n="2" unit="section"/> uerum
            minis eius ac uiolentia territus perdere statuit; et cum ter ueneno temptasset
            sentiretque antidotis praemunitam, lacunaria, quae noctu super dormientem laxata machina
            deciderent, parauit. hoc consilio per conscios parum celato solutilem nauem, cuius uel
            naufragio uel camarae ruina periret, commentus est atque ita reconciliatione simulata
            iucundissimis litteris Baias euocauit ad sollemnia Quinquatruum simul celebranda;
            datoque negotio trierarchis, qui liburnicam qua aduecta erat uelut fortuito concursu
            confringerent, protraxit conuiuium repetentique Baulos in locum corrupti nauigii
            machinosum illud optulit, hilare prosecutus atque in digressu papillas quoque
            exosculatus. <milestone n="3" unit="section"/> reliquum temporis cum magna trepidatione
            uigilauit opperiens coeptorum exitum. sed ut diuersa omnia nandoque euasisse eam
            comperit, inops consilii L. Agermum libertum eius saluam et incolumem cum gaudio
            nuntiantem, abiecto clam iuxta pugione ut percussorem sibi subornatum arripi
            constringique iussit, matrem occidi, quasi deprehensum crimen uoluntaria morte uitasset.
              <milestone n="4" unit="section"/> adduntur his atrociora nec incertis auctoribus: ad
            uisendum interfectae cadauer accurrisse, contrectasse membra, alia uituperasse, alia
            laudasse, sitique interim oborta bibisse. neque tamen conscientiam sceleris, quanquam et
            militum et senatus populique gratulationibus confirmaretur, aut statim aut umquam postea
            ferre potuit, saepe confessus exagitari se materna specie uerberibusque Furiarum ac
            taedis ardentibus. quin et facto per Magos sacro euocare Manes et exorare temptauit.
            peregrinatione quidem Graeciae et Eleusinis sacris, quorum initiatione impii et
            scelerati uoce praeconis summouentur, interesse non ausus est. <milestone n="5" unit="section"/></p><p>Iunxit parricidio matris amitae necem. quam cum ex duritie alui cubantem uisitaret, et
            illa tractans lanuginem eius, ut assolet, iam grandis natu per blanditias forte
            dixisset: 'simul hanc excepero, mori uolo,' conuersus ad proximos <quote>confestim se
              positurum</quote> uelut irridens ait, praecepitque medicis ut largius purgarent
            aegram; necdum defunctae bona inuasit suppresso testamento, ne quid abscederet.</p></div><div type="textpart" n="35" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Vxores praeter Octauiam duas postea duxit, Poppaeam Sabinam quaestorio patre natam et
            equiti <abbr>R.<expan><ex>Romano</ex></expan></abbr> antea nuptam, deinde Statiliam
            Messalinam Tauri bis consulis ac triumphalis abneptem. qua ut poteretur, uirum eius
            Atticum Vestinum consulem in honore ipso trucidauit. Octauiae consuetudinem cito
            aspernatus, corripientibus amicis <quote>sufficere illi debere</quote> respondit
              <quote>uxoria ornamenta.</quote>
            <milestone n="2" unit="section"/> eandem mox saepe frustra strangulare meditatus dimisit
            ut sterilem, sed improbante diuortium populo nec parcente conuiciis, etiam relegauit,
            denique occidit sub crimine adulteriorum adeo inpudenti falsoque, ut in quaestione
            pernegantibus cunctis Anicetum paedagogum suum indicem subiecerit, qui fingeret† dolo
            stupratam a se fateretur. <milestone n="3" unit="section"/> Poppaeam duodecimo die post
            diuortium Octauiae in matrimonium acceptam dilexit unice; et tamen ipsam quoque ictu
            calcis occidit, quod se ex aurigatione sero reuersum grauida et aegra conuiciis
            incesserat. ex hac filiam tulit Claudiam Augustam amisitque admodum infantem. <milestone n="4" unit="section"/></p><p>Nullum adeo necessitudinis genus est, quod non scelere perculerit. Antoniam Claudi
            filiam, recusantem post Poppaeae mortem nuptias suas, quasi molitricem nouarum rerum
            interemit; similiter <del>inter</del> ceteros aut affinitate aliqua sibi aut
            propinquitate coniunctos; in quibus Aulum Plautium iuuenem, quem cum ante mortem per uim
            conspurcasset: 'eat nunc,' inquit, 'mater mea et successorem meum osculetur,' iactans
            dilectum ab ea et ad spem imperii impulsum. priuignum Rufrium Crispinum Poppaea natum,
              <milestone n="5" unit="section"/> impuberem adhuc, quia ferebatur ducatus et imperia
            ludere, mergendum mari, dum piscaretur, seruis ipsius demandauit. Tuscum nutricis filium
            relegauit, quod in procuratione Aegypti balineis in aduentum suum extructis lauisset.
            Senecam praeceptorem ad necem compulit, quamuis saepe commeatum petenti bonisque cedenti
            persancte iurasset suspectum se frustra periturumque potius quam nociturum ei. Burro
            praefecto remedium ad fauces pollicitus toxicum misit. libertos diuites et senes, olim
            adoptionis mox dominationis suae fautores atque rectores, ueneno partim cibis partim
            potionibus indito intercepit.</p></div></div></body></text></TEI>