<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.perseus-lat2"><div type="textpart" n="32" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>uerum ut spes fefellit, destitutus atque ita iam exhaustus et egens ut stipendia quoque
            militum et commoda ueteranorum protrahi ac differri necesse esset, calumniis rapinisque
            intendit animum. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Ante omnia instituit, ut e libertorum defunctorum bonis pro semisse dextans ei
            cogeretur, qui sine probabili causa eo nomine essent, quo fuissent ullae fa miliae quas
            ipse contingeret; deinde, ut ingratorum in principem testamenta ad fiscum pertinerent,
            ac ne impune esset studiosis iuris, qui scripsissent uel dictassent ea; tunc ut lege
            maiestatis facta dictaque omnia, quibus modo delator non deesset, tenerentur. <milestone n="3" unit="section"/> reuocauit et praemia coronarum, quae umquam sibi ciuitates in
            certaminibus detulissent. et cum interdixisset usum amethystini ac Tyrii coloris
            summisissetque qui nundinarum die pauculas uncias uenderet, praeclusit cunctos
            negotiatores. quin etiam inter canendum animaduersam matronam in spectaculis uetita
            purpura cultam demonstrasse procuratoribus suis dicitur detractamque ilico non ueste
            modo sed et bonis exuit. <milestone n="4" unit="section"/> nulli delegauit officium ut
            non adiceret: 'scis quid mihi opus sit,' et: 'hoc agamus, ne quis quicquam habeat.'
            ultimo templis compluribus dona detraxit simulacraque ex auro uel argento fabricata
            conflauit, in iis Penatium deorum, quae mox Galba restituit.</p></div><div type="textpart" n="33" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Parricidia et caedes a Claudio exorsus est; cuius necis etsi non auctor, at conscius
            fuit, neque dissimulanter, ut qui boletos, in quo cibi genere uenenum is acceperat,
            quasi deorum cibum posthac prouerbio Graeco conlaudare sit solitus. certe omnibus rerum
            uerborumque contumeliis mortuum insectatus est, modo stultitiae modo saeuitiae arguens;
            nam et morari eum desisse inter homines producta prima syllaba iocabatur multaque
            decreta et constituta, ut insipientis atque deliri, pro irritis habuit; denique bustum
            eius consaepiri nisi humili leuique maceria neglexit. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Britannicum non minus aemulatione uocis, quae illi iucundior suppetebat, quam metu ne
            quandoque apud hominum gratiam paterna memoria praeualeret, ueneno adgressus est. quod
            acceptum a quadam Lucusta, uenenariorum indice, cum opinione tardius cederet uentre modo
            Britannici moto, accersitam mulierem sua manu uerberauit arguens pro ueneno remedium
            dedisse; excusantique minus datum ad occultandam facinoris inuidiam: 'sane,' inquit,
            'legem Iuliam timeo,' coegitque se coram in cubiculo quam posset uelocissimum ac
            praesentaneum coquere. <milestone n="3" unit="section"/> deinde in haedo expertus,
            postquam is quinque horas protraxit, iterum ac saepius recoctum porcello obiecit; quo
            statim exanimato inferri in triclinium darique cenanti secum Britannico imperauit. et
            cum ille ad primum gustum concidisset, comitiali morbo ex consuetudine correptum apud
            conuiuas ementitus postero die raptim inter maximos imbres tralaticio extulit funere.
            Lucustae pro nauata opera impunitatem praediaque ampla, sed et discipulos dedit.</p></div></div></body></text></TEI>