<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.perseus-lat2"><div type="textpart" n="30" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Diuitiarum et pecuniae fructum non alium putabat quam profusionem, <quote>sordidos ac
              deparcos esse quibus impensarum ratio constaret, praelautos uereque magnificos qui
              abuterentur ac perderent.</quote> laudabat mirabaturque auunculum Gaium nullo magis
            nomine, quam quod ingentis a Tiberio relictas opes in breui spatio prodegisset.
              <milestone n="2" unit="section"/> quare nec largiendi nec absumendi modum tenuit. in
            Tiridatem, quod uix credibile uideatur, octingena nummum milia diurna erogauit
            abeuntique super sestertium milies contulit. Menecraten citharoedum et Spiculum
            murmillonem triumphalium uirorum patrimoniis aedibusque donauit. cercopithecum Panerotem
            faeneratorem et urbanis rusticisque praediis locupletatum prope regio extulit funere.
              <milestone n="3" unit="section"/> nullam uestem bis induit. quadringenis in punctum
            sestertiis aleam lusit. piscatus est rete aurato et purpura coccoque funibus nexis.
            numquam minus mille carrucis fecisse iter traditur, soleis mularum argenteis,
            canusinatis mulionibus, armillata phalerataque Mazacum turba atque cursorum.</p></div><div type="textpart" n="31" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Non in alia re tamen damnosior quam in aedificando domum a Palatio Esquilias usque
            fecit, quam primo transitoriam, mox incendio absumptam restitutamque auream nominauit.
            de cuius spatio atque cultu suffecerit haec rettulisse. uestibulum eius fuit, in quo
            colossus <num value="0120">CXX</num> pedum staret ipsius effigie; tanta laxitas, ut
            porticus triplices miliarias haberet; item stagnum maris instar, circumsaeptum
            aedificiis ad urbium speciem; rura insuper aruis atque uinetis et pascuis siluisque
            uaria, cum multitudine omnis generis pecudum ac ferarum. <milestone n="2" unit="section"/> in ceteris partibus cuncta auro lita, distincta gemmis unionumque conchis erant;
            cenationes laqueatae tabulis eburneis uersatilibus, ut flores, fistulatis, ut unguenta
            desuper spargerentur; praecipua cenationum rotunda, quae perpetuo diebus ac noctibus
            uice mundi circumageretur; balineae marinis et albulis fluentes aquis. eius modi domum
            cum absolutam dedicaret, hactenus comprobauit, ut se diceret <quote>quasi hominem tandem
              habitare coepisse.</quote>
            <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Praeterea incohabat piscinam a Miseno ad Auernum lacum contectam porticibusque
            conclusam, quo quidquid totis Bais calidarum aquarum esset conuerteretur; fossam ab
            Auerno Ostiam usque, ut nauibus nec tamen mari iretur, longitudinis per centum sexaginta
            milia, latitudinis, qua contrariae quinqueremes commearent. quorum operum perficiendorum
            gratia quod ubique esset custodiae in Italiam deportari, etiam scelere conuictos non
            nisi ad opus damnari praeceperat. <milestone n="4" unit="section"/></p><p>Ad hunc impendiorum furorem, super fiduciam imperii, etiam spe quadam repentina
            immensarum et reconditarum opum impulsus est ex indicio equitis
                  <abbr>R.<expan><ex>Romani</ex></expan></abbr> pro comperto pollicentis thesauros
            antiquissimae gazae, quos Dido regina fugiens Tyro secum extulisset, esse in Africa
            uastissimis specubus abditos ac posse erui paruula molientium opera.</p></div></div></body></text></TEI>