<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.perseus-lat2"><div type="textpart" n="26" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Petulantiam, libidinem, luxuriam, auaritiam, crudelitatem sensim quidem primo et
            occulte et uelut iuuenili errore exercuit, sed ut tunc quoque dubium nemini foret
            naturae illa uitia, non aetatis esse. post crepusculum statim adrepto pilleo uel galero
            popinas inibat circumque uicos uagabatur ludibundus nec sine pernicie tamen, siquidem
            redeuntis a cena uerberare ac repugnantes uulnerare cloacisque demergere assuerat,
            tabernas etiam effringere et expilare; quintana domi constituta, ubi partae et ad
            licitationem diuidendae praedae pretium absumeretur. <milestone n="2" unit="section"/>
            ac saepe in eius modi rixis oculorum et uitae periculum adiit, a quodam laticlauio,
            cuius uxorem adtrectauerat, prope ad necem caesus. quare numquam postea publico se illud
            horae sine tribunis commisit procul et occulte subsequentibus. interdiu quoque clam
            gestatoria sella delatus in theatrum seditionibus pantomimorum e parte proscaeni
            superiore signifer simul ac spectator aderat; et cum ad manus uentum esset lapidibusque
            et subselliorum fragminibus decerneretur, multa et ipse iecit in populum atque etiam
            praetoris caput consauciauit.</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>paulatim uero inualescentibus uitiis iocularia et latebras omisit nullaque dissimulandi
            cura ad maiora palam erupit. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Epulas a medio die ad mediam noctem protrahebat, refotus saepius calidis piscinis ac
            tempore aestiuo niuatis; cenitabatque nonnumquam et in publico, naumachia praeclusa uel
            Martio campo uel circo maximo, inter scortorum totius urbis et ambubaiarum ministeria.
              <milestone n="3" unit="section"/> quotiens Ostiam Tiberi deflueret aut Baianum sinum
            praeternauigaret, dispositae per litora et ripas deuersoriae tabernae parabantur
            insignes ganea<del>e</del> et matronarum institorio copas imitantium atque hinc inde
            hortantium ut appelleret. indicebat et familiaribus cenas, quorum uni mitellita
            quadragies sestertium constitit, alteri pluris aliquanto rosaria.</p></div></div></body></text></TEI>