<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.perseus-lat2"><div type="textpart" n="24" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>atque etiam in tragico quodam actu, cum elapsum baculum cito resumpsisset, pauidus et
            metuens ne ob delictum certamine summoueretur, non aliter confirmatus est quam adiurante
            hypocrita non animaduersum id inter exultationes succlamationesque populi. uictorem
            autem se ipse pronuntiabat; qua de causa et praeconio ubique contendit. ac ne cuius
            alterius hieronicarum memoria aut uestigium extaret usquam, subuerti et unco trahi
            abicique in latrinas omnium statuas et imagines imperauit. <milestone n="2" unit="section"/> aurigauit quoque plurifariam, Olympiis uero etiam decemiugem, quamuis
            id ipsum in rege Mithradate carmine quodam suo reprehendisset; sed excussus curru ac
            rursus repositus, cum perdurare non posset, destitit ante decursum; neque eo setius
            coronatus est. decedens deinde prouinciam uniuersam libertate donauit simulque iudices
            ciuitate Romana et pecunia grandi. quae beneficia e medio stadio Isthmiorum die sua ipse
            uoce pronuntiauit. </p></div><div type="textpart" n="25" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Reuersus e Graecia Neapolim, quod in ea primum artem protulerat, albis equis introiit
            disiecta parte muri, ut mos hieronicarum est; simili modo Antium, inde Albanum, inde
            Romam; sed et Romam eo curru, quo Augustus olim triumphauerat, et in ueste purpurea
            distinctaque stellis aureis chlamyde coronamque capite gerens Olympiacam, dextra manu
            Pythiam, praeeunte pompa ceterarum cum titulis, ubi et quos quo cantionum quoue
            fabularum argumento uicisset; sequentibus currum ouantium ritu plausoribus, Augustianos
            militesque se triumphi eius clamitantibus. <milestone n="2" unit="section"/> dehinc
            diruto circi maximi arcu per Velabrum forumque Palatium et Apollinem petit. incedenti
            passim uictimae caesae sparso per uias identidem croco ingestaeque aues ac lemnisci et
            bellaria. sacras coronas in cubiculis circum lectos posuit, item statuas suas
            citharoedico habitu, qua nota etiam nummum percussit ac post haec tantum afuit a
            remittendo laxandoque studio, <milestone n="3" unit="section"/> ut conseruandae uocis
            gratia neque milites umquam, nisi absens aut alio uerba pronuntiante, appellaret neque
            quicquam serio iocoue egerit, nisi astante phonasco, qui moneret <quote>parceret
              arteriis ac sudarium ad os applicaret</quote>; multisque uel amicitiam suam optulerit
            uel simultatem indixerit, prout quisque se magis parciusue laudasset.</p></div></div></body></text></TEI>