Cum magni aestimaret cantare etiam Romae, Neroneum agona ante praestitutam diem reuocauit flagitantibusque cunctis caelestem uocem respondit quidem in hortis se copiam uolentibus facturum, sed adiuuante uulgi preces etiam statione militum, quae tunc excubabat, repraesentaturum se pollicitus est libens; ac sine mora nomen suum in albo profitentium citharoedorum iussit ascribi sorticulaque in urnam cum ceteris demissa intrauit ordine suo, simul praefecti praetorii citharam sustinentes, post tribuni militum iuxtaque amicorum intimi. utque constitit, peracto principio, Niobam se cantaturum per Cluuium Rufum consularem pronuntiauit et in horam fere decimam perseuerauit coronamque eam et reliquam certaminis partem in annum sequentem distulit, ut saepius canendi occasio esset. quod cum tardum uideretur, non cessauit identidem se publicare. dubitauit etiam an priuatis spectaculis operam inter scaenicos daret quodam praetorum sestertium decies offerente. tragoedias quoque cantauit personatus heroum deorumque, item heroidum ac dearum, personis effectis ad similitudinem oris sui et feminae, prout quamque diligeret. inter cetera cantauit Canac h en parturientem, Oresten matricidam, Oedipodem excaecatum, Herculem insanum. in qua fabula fama est tirunculum militem positum ad custodiam aditus, cum eum ornari ac uinciri catenis, sicut argumentum postulabat, uideret, accurrisse ferendae opis gratia. Equorum studio uel praecipue ab ineunte aetate flagrauit plurimusque illi sermo, quanquam uetaretur, de circensibus erat; et quondam tractum prasini agitatorem inter condiscipulos querens, obiurgante paedagogo, de Hectore se loqui ementitus est. sed cum inter initia imperii eburneis quadrigis cotidie in abaco luderet, ad omnis etiam minimos circenses e secessu commeabat, primo clam, deinde propalam, ut nemini dubium esset eo die utique affuturum. neque dissimulabat uelle se palmarum numerum ampliari; quare spectaculum multiplicatis missibus in serum protrahebatur, ne dominis quidem iam factionum dignantibus nisi ad totius diei cursum greges ducere. mox et ipse aurigare atque etiam spectari saepius uoluit positoque in hortis inter seruitia et sordidam plebem rudimento uniuersorum se oculis in circo maximo praebuit, aliquo liberto mittente mappam unde magistratus solent. nec contentus harum artium experimenta Romae dedisse, Achaiam, ut diximus, petit hinc maxime motus. instituerant ciuitates, apud quas musici agones edi solent, omnes citharoedorum coronas ad ipsum mittere. eas adeo grate recipiebat, ut legatos, qui pertulissent, non modo primos admitteret, sed etiam familiaribus epulis interponeret. a quibusdam ex his rogatus ut cantaret super cenam, exceptusque effusius, solos scire audire Graecos solosque se et studiis suis dignos ait. nec profectione dilata, ut primum Cassiopen traiecit, statim ad aram Iouis Cassii cantare auspicatus certamina deinceps obiit omnia. nam et quae diuersissimorum temporum sunt, cogi in unum annum, quibusdam etiam iteratis, iussit et Olympiae quoque praeter consuetudinem musicum agona commisit. ac ne quid circa haec occupatum auocaret detineretue, cum praesentia eius urbicas res egere a liberto Helio admoneretur, rescripsit his uerbis: quamuis nunc tuum consilium sit et uotum celeriter reuerti me, tamen suadere et optare potius debes, ut Nerone dignus reuertar. Cantante eo ne necessaria quidem causa excedere theatro licitum est. itaque et enixae quaedam in spectaculis dicuntur et multi taedio audiendi laudandique clausis oppidorum portis aut furtim desiluisse de muro aut morte simulata funere elati. quam autem trepide anxieque certauerit, quanta aduersariorum aemulatione, quo metu iudicum, uix credi potest. aduersarios, quasi plane condicionis eiusdem, obseruare, captare, infamare secreto, nonnumquam ex occursu maledictis incessere ac, si qui arte praecellerent, conrumpere etiam solebat. iudices autem prius quam inciperet reuerentissime adloquebatur, omnia se facienda fecisse, sed euentum in manu esse Fortunae; illos ut sapientis et doctos uiros fortuita debere excludere ; atque, ut auderet hortantibus, aequiore animo recedebat, ac ne sic quidem sine sollicitudine, taciturnitatem pudoremque quorundam pro tristitia et malignitate arguens suspectosque sibi dicens in certando uero ita legi oboediebat, ut numquam excreare ausus sudorem quoque frontis brachio detergeret; atque etiam in tragico quodam actu, cum elapsum baculum cito resumpsisset, pauidus et metuens ne ob delictum certamine summoueretur, non aliter confirmatus est quam adiurante hypocrita non animaduersum id inter exultationes succlamationesque populi. uictorem autem se ipse pronuntiabat; qua de causa et praeconio ubique contendit. ac ne cuius alterius hieronicarum memoria aut uestigium extaret usquam, subuerti et unco trahi abicique in latrinas omnium statuas et imagines imperauit. aurigauit quoque plurifariam, Olympiis uero etiam decemiugem, quamuis id ipsum in rege Mithradate carmine quodam suo reprehendisset; sed excussus curru ac rursus repositus, cum perdurare non posset, destitit ante decursum; neque eo setius coronatus est. decedens deinde prouinciam uniuersam libertate donauit simulque iudices ciuitate Romana et pecunia grandi. quae beneficia e medio stadio Isthmiorum die sua ipse uoce pronuntiauit. Reuersus e Graecia Neapolim, quod in ea primum artem protulerat, albis equis introiit disiecta parte muri, ut mos hieronicarum est; simili modo Antium, inde Albanum, inde Romam; sed et Romam eo curru, quo Augustus olim triumphauerat, et in ueste purpurea distinctaque stellis aureis chlamyde coronamque capite gerens Olympiacam, dextra manu Pythiam, praeeunte pompa ceterarum cum titulis, ubi et quos quo cantionum quoue fabularum argumento uicisset; sequentibus currum ouantium ritu plausoribus, Augustianos militesque se triumphi eius clamitantibus. dehinc diruto circi maximi arcu per Velabrum forumque Palatium et Apollinem petit. incedenti passim uictimae caesae sparso per uias identidem croco ingestaeque aues ac lemnisci et bellaria. sacras coronas in cubiculis circum lectos posuit, item statuas suas citharoedico habitu, qua nota etiam nummum percussit ac post haec tantum afuit a remittendo laxandoque studio, ut conseruandae uocis gratia neque milites umquam, nisi absens aut alio uerba pronuntiante, appellaret neque quicquam serio iocoue egerit, nisi astante phonasco, qui moneret parceret arteriis ac sudarium ad os applicaret ; multisque uel amicitiam suam optulerit uel simultatem indixerit, prout quisque se magis parciusue laudasset.