<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.perseus-lat2"><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Inter ceteras disciplinas pueritiae tempore imbutus et musica, statim ut imperium
            adeptus est, Terpnum citharoedum uigentem tunc praeter alios arcessiit diebusque
            continuis post cenam canenti in multam noctem assidens paulatim et ipse meditari
            exercerique coepit neque eorum quicquam omittere, quae generis eius artifices uel
            conseruandae uocis causa uel augendae factitarent; sed et plumbeam chartam supinus
            pectore sustinere et clystere uomituque purgari et abstinere pomis cibisque
            officientibus; donec blandiente profectu, quamquam exiguae uocis et fuscae, prodire in
            scaenam concupiit, subinde inter familiares Graecum prouerbium iactans occultae musicae
              <quote>nullum esse respectum.</quote>
            <milestone n="2" unit="section"/> et prodit Neapoli primum ac ne concusso quidem repente
            motu terrae theatro ante cantare destitit, quam incohatum absolueret nomon. ibidem
            saepius et per complures cantauit dies; sumpto etiam ad reficiendam uocem breui tempore,
            impatiens secreti a balineis in theatrum transiit mediaque in orchestra frequente populo
            epulatus, <quote>si paulum subbibisset, aliquid se sufferi tinniturum</quote> Graeco
            sermone promisit. <milestone n="3" unit="section"/> captus autem modulatis
            Alexandrinorum laudationibus, qui de nouo commeatu Neapolim confluxerant, plures
            Alexandria euocauit. neque eo segnius adulescentulos equestris ordinis et quinque
            amplius milia e plebe robustissimae iuuentutis undique elegit, qui diuisi in factiones
            plausuum genera condiscerent — bombos et imbrices et testas uocabant — operamque
            nauarent cantanti sibi, insignes pinguissima coma et excellentissimo cultu,
              pu<del>e</del>ris ac sine anulo laeuis, quorum duces quadringena milia sestertia
            merebant.</p></div><div type="textpart" n="21" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Cum magni aestimaret cantare etiam Romae, Neroneum agona ante praestitutam diem
            reuocauit flagitantibusque cunctis caelestem uocem respondit quidem <quote>in hortis se
              copiam uolentibus facturum,</quote> sed adiuuante uulgi preces etiam statione militum,
            quae tunc excubabat, <quote>repraesentaturum</quote> se pollicitus est libens; ac sine
            mora nomen suum in albo profitentium citharoedorum iussit ascribi sorticulaque in urnam
            cum ceteris demissa intrauit ordine suo, simul praefecti praetorii citharam sustinentes,
            post tribuni militum iuxtaque amicorum intimi. <milestone n="2" unit="section"/> utque
            constitit, peracto principio, <quote>Niobam se cantaturum</quote> per Cluuium Rufum
            consularem pronuntiauit et in horam fere decimam perseuerauit coronamque eam et reliquam
            certaminis partem in annum sequentem distulit, ut saepius canendi occasio esset. quod
            cum tardum uideretur, non cessauit identidem se publicare. dubitauit etiam an priuatis
            spectaculis operam inter scaenicos daret quodam praetorum sestertium decies offerente.
              <milestone n="3" unit="section"/> tragoedias quoque cantauit personatus heroum
            deorumque, item heroidum ac dearum, personis effectis ad similitudinem oris sui et
            feminae, prout quamque diligeret. inter cetera cantauit Canac<del>h</del>en
            parturientem, Oresten matricidam, Oedipodem excaecatum, Herculem insanum. in qua fabula
            fama est tirunculum militem positum ad custodiam aditus, cum eum ornari ac uinciri
            catenis, sicut argumentum postulabat, uideret, accurrisse ferendae opis gratia.</p></div></div></body></text></TEI>