<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.perseus-lat2"><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Consulatus quattuor gessit: primum bimenstrem, secundum et nouissimum semenstres,
            tertium quadrimenstrem; medios duos continuauit, reliquos inter annua spatia
            uariauit.</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>in iuris dictione postulatoribus nisi sequenti die ac per libellos non temere
            respondit. cognoscendi morem eum tenuit, ut continuis actionibus omissis singillatim
            quaeque per uices ageret. quotiens autem ad consultandum secederet, neque in commune
            quicquam neque propalam deliberabat, sed et conscriptas ab uno quoque sententias tacitus
            ac secreto legens, quod ipsi libuisset perinde atque pluribus idem uideretur
            pronuntiabat. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>In curiam libertinorum filios diu non admisit; admissis a prioribus principibus honores
            denegauit. candidatos, qui supra numerum essent, in solacium dilationis ac morae
            legionibus praeposuit. consulatum in senos plerumque menses dedit. defunctoque circa
            Kal. Ian. altero e consulibus neminem substituit improbans exemplum uetus Canini Rebili
            uno die consulis. triumphalia ornamenta etiam quaestoriae dignitatis et nonnullis ex
            equestri ordine tribuit nec utique de causa militari. de quibusdam rebus orationes ad
            senatum missas praeterito quaestoris officio per consulem plerumque recitabat.</p></div></div></body></text></TEI>