<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.perseus-lat2"><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>hos ludos spectauit e proscaeni fastigio. munere, quod in amphitheatro ligneo regione
            Martii campi intra anni spatium fabricato dedit, neminem occidit, ne noxiorum quidem.
            exhibuit autem ad ferrum etiam quadringentos senatores sescentosque equites Romanos et
            quosdam fortunae atque existimationis integrae, ex isdem ordinibus confectores quoque
            ferarum et uaria harenae ministeria. exhibuit et naumachiam marina aqua innantibus
            beluis; item pyrrichas quasdam e numero epheborum, quibus post editam operam diplomata
            ciuitatis Romanae singulis optulit. <milestone n="2" unit="section"/> inter pyrricharum
            argumenta taurus Pasiphaam ligneo iuuencae simulacro abditam iniit, ut multi spectantium
            crediderunt; Icarus primo statim conatu iuxta cubiculum eius decidit ipsumque cruore
            respersit. nam perraro praesidere, ceterum accubans, paruis primum foraminibus, deinde
            toto podio adaperto spectare consueuerat. <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Instituit et quinquennale certamen primus omnium Romae more Graeco triplex, musicum
            gymnicum equestre, quod appellauit Neronia; dedicatisque thermis atque gymnasio senatui
            quoque et equiti oleum praebuit. magistros toto certamini praeposuit consulares sorte,
            sede praetorum. deinde in orchestram senatumque descendit et orationis quidem
            carminisque Latini coronam, de qua honestissimus quisque contenderat, ipsorum consensu
            concessam sibi recepit, citharae autem a iudicibus ad se delatam adorauit ferrique ad
            Augusti statuam iussit. <milestone n="4" unit="section"/> gymnico, quod in Saeptis
            edebat, inter buthysiae apparatum barbam primam posuit conditamque in auream pyxidem et
            pretiosissimis margaritis adornatam Capitolio consecrauit. ad athletarum spectaculum
            inuitauit et uirgines Vestales, quia Olympiae quoque Cereris sacerdotibus spectare
            conceditur.</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Non immerito inter spectacula ab eo edita et Tiridatis in urbem introitum rettulerim.
            quem Armeniae regem magnis pollicitationibus sollicitatum, cum destinato per edictum die
            ostensurus populo propter nubilum distulisset, produxit quo oportunissime potuit,
            dispositis circa fori templa armatis cohortibus, curuli residens apud rostra
            triumphantis habitu inter signa militaria atque uexilla. <milestone n="2" unit="section"/> et primo per deuexum pulpitum subeuntem admisit ad genua adleuatumque dextra
            exosculatus est, dein precanti tiara<del>m</del> deducta<del>m</del> diadema inposuit,
            uerba supplicis interpretata praetorio uiro multitudini pronuntiante; perductum inde in
            theatrum ac rursus supplicantem iuxta se latere dextro conlocauit. ob quae imperator
            consalutatus, laurea in Capitolium lata, Ianum geminum clausit, tamquam nullo residuo
            bello.</p></div></div></body></text></TEI>