<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Ex gente Domitia duae familiae claruerunt, Caluinorum et Ahenobarborum. Ahenobarbi
            auctorem originis itemque cognominis habent
              <abbr>L.<expan><ex>Lucium</ex></expan></abbr> Domitium, cui rure quondam reuertenti
            iuuenes gemini augustiore forma ex occursu imperasse traduntur, nuntiaret senatui ac
            populo uictoriam, de qua incertum adhuc erat; atque in fidem maiestatis adeo permulsisse
            malas, ut e nigro rutilum aerique adsimilem capillum redderent. quod insigne mansit et
            in posteris eius, ac magna pars rutila barba fuerunt. <milestone n="2" unit="section"/>
            functi autem consulatibus septem, triumpho censuraque duplici et inter patricios adlecti
            perseuerauerunt omnes in eodem cognomine. ac ne praenomina quidem ulla praeterquam Gnaei
            et Luci usurparunt; eaque ipsa notabili uarietate, modo continuantes unum quodque per
            trinas personas, modo alternantes per singulas. nam primum secundumque ac tertium
            Ahenobarborum Lucios, sequentis rursus tres ex ordine Gnaeos accepimus, reliquos non
            nisi uicissim tum Lucios tum Gnaeos. pluris e familia cognosci referre arbitror, quo
            facilius appareat ita degenerasse a suorum uirtutibus Nero, ut tamen uitia cuiusque
            quasi tradita et ingenita rettulerit.</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>ut igitur paulo altius repetam, atauus eius Cn. Domitius in tribunatu pontificibus
            offensior, quod alium quam se in patris sui locum cooptassent, ius sacerdotum
            subrogandorum a collegiis ad populum transtulit; at in consulatu Allobrogibus
            Aruernisque superatis elephanto per prouinciam uectus est turba militum quasi inter
            sollemnia triumphi prosequente. <milestone n="2" unit="section"/> in hunc dixit Licinius
            Crassus orator <quote>non esse mirandum, quod aeneam barbam haberet, cui os ferreum, cor
              plumbeum esset.</quote> huius filius praetor C. Caesarem abeuntem consulatu, quem
            aduersus auspicia legesque gessisse existimabatur, ad disquisitionem senatus uocauit;
            mox consul imperatorem ab exercitibus Gallicis retrahere temptauit successorque ei per
            factionem nominatus principio ciuilis belli ad Corfinium captus est. <milestone n="3" unit="section"/> unde dimissus Massiliensis obsidione laborantis cum aduentu suo
            confirmasset, repente destituit acieque demum Pharsalica occubuit; uir neque satis
            constans et ingenio truci in desperatione rerum mortem timore appetitam ita expauit, ut
            haustum uenenum paenitentia euomuerit medicumque manumiserit, quod sibi prudens ac
            sciens minus noxium temperasset. consultante autem Cn. Pompeio de mediis ac neutram
            partem sequentibus solus censuit hostium numero habendos.</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Reliquit filium omnibus gentis suae procul dubio praeferendum. is inter conscios
            Caesarianae necis quamquam insons damnatus lege Pedia, cum ad Cassium Brutumque se
            propinqua sibi cognatione iunctos contulisset, post utriusque interitum classem olim
            commissam retinuit, auxit etiam, nec nisi partibus ubique profligatis M. Antonio sponte
            et ingentis meriti loco tradidit. <milestone n="2" unit="section"/> solusque omnium ex
            iis, qui pari lege damnati erant, restitutus in patriam amplissimos honores percucurrit;
            ac subinde redintegrata dissensione ciuili, eidem Antonio legatus, delatam sibi summam
            imperii ab iis, quos Cleopatrae pudebat, neque suscipere neque recusare fidenter propter
            subitam ualitudinem ausus, transiit ad Augustum et in diebus paucis obiit, nonnulla et
            ipse infamia aspersus. nam Antonius eum desiderio amicae Seruiliae Naidis transfugisse
            iactauit.</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Ex hoc Domitius nascitur, quem emptorem familiae pecuniaeque in testamento Augusti
            fuisse mox uulgo notatum est, non minus aurigandi arte in adulescentia clarus quam
            deinde ornamentis triumphalibus ex Germanico bello. uerum arrogans, profusus, immitis
            censorem L. Plancum uia sibi decedere aedilis coegit; praeturae consulatusque honore
            equites <abbr>R.<expan><ex>Romanos</ex></expan></abbr> matronasque ad agendum mimum
            produxit in scaenam. uenationes et in circo et in omnibus urbis regionibus dedit, munus
            etiam gladiatorium, sed tanta saeuitia, ut necesse fuerit Augusto clam frustra monitum
            edicto coercere.</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>ex Antonia maiore patrem Neronis procreauit omni parte uitae detestabilem, siquidem
            comes ad Orientem C. Caesaris iuuenis, occiso liberto suo, quod potare quantum iubebatur
            recusarat, dimissus e cohorte amicorum nihilo modestius uixit; sed et in uiae Appiae
            uico repente puerum citatis iumentis haud ignarus obtriuit et Romae medio foro cuidam
            equiti R. liberius iurganti oculum eruit; <milestone n="2" unit="section"/> perfidiae
            uero tantae, ut non modo argentarios pretiis rerum coemptarum, sed et in praetura
            mercede palmarum aurigarios fraudauerit, notatus ob haec et sororis ioco <gap reason="omitted"/> querentibus dominis factionum repraesentanda praemia in posterum
            sanxit. maiestatis quoque et adulteriorum incestique cum sorore Lepida sub excessu
            Tiberi reus, mutatione temporum euasit decessitque Pyrgis morbo aquae intercutis,
            sublato filio Nerone ex Agrippina Germanico genita.</p></div></div></body></text></TEI>