Ex gente Domitia duae familiae claruerunt, Caluinorum et Ahenobarborum. Ahenobarbi auctorem originis itemque cognominis habent L. Lucium Domitium, cui rure quondam reuertenti iuuenes gemini augustiore forma ex occursu imperasse traduntur, nuntiaret senatui ac populo uictoriam, de qua incertum adhuc erat; atque in fidem maiestatis adeo permulsisse malas, ut e nigro rutilum aerique adsimilem capillum redderent. quod insigne mansit et in posteris eius, ac magna pars rutila barba fuerunt. functi autem consulatibus septem, triumpho censuraque duplici et inter patricios adlecti perseuerauerunt omnes in eodem cognomine. ac ne praenomina quidem ulla praeterquam Gnaei et Luci usurparunt; eaque ipsa notabili uarietate, modo continuantes unum quodque per trinas personas, modo alternantes per singulas. nam primum secundumque ac tertium Ahenobarborum Lucios, sequentis rursus tres ex ordine Gnaeos accepimus, reliquos non nisi uicissim tum Lucios tum Gnaeos. pluris e familia cognosci referre arbitror, quo facilius appareat ita degenerasse a suorum uirtutibus Nero, ut tamen uitia cuiusque quasi tradita et ingenita rettulerit. ut igitur paulo altius repetam, atauus eius Cn. Domitius in tribunatu pontificibus offensior, quod alium quam se in patris sui locum cooptassent, ius sacerdotum subrogandorum a collegiis ad populum transtulit; at in consulatu Allobrogibus Aruernisque superatis elephanto per prouinciam uectus est turba militum quasi inter sollemnia triumphi prosequente. in hunc dixit Licinius Crassus orator non esse mirandum, quod aeneam barbam haberet, cui os ferreum, cor plumbeum esset. huius filius praetor C. Caesarem abeuntem consulatu, quem aduersus auspicia legesque gessisse existimabatur, ad disquisitionem senatus uocauit; mox consul imperatorem ab exercitibus Gallicis retrahere temptauit successorque ei per factionem nominatus principio ciuilis belli ad Corfinium captus est. unde dimissus Massiliensis obsidione laborantis cum aduentu suo confirmasset, repente destituit acieque demum Pharsalica occubuit; uir neque satis constans et ingenio truci in desperatione rerum mortem timore appetitam ita expauit, ut haustum uenenum paenitentia euomuerit medicumque manumiserit, quod sibi prudens ac sciens minus noxium temperasset. consultante autem Cn. Pompeio de mediis ac neutram partem sequentibus solus censuit hostium numero habendos. Reliquit filium omnibus gentis suae procul dubio praeferendum. is inter conscios Caesarianae necis quamquam insons damnatus lege Pedia, cum ad Cassium Brutumque se propinqua sibi cognatione iunctos contulisset, post utriusque interitum classem olim commissam retinuit, auxit etiam, nec nisi partibus ubique profligatis M. Antonio sponte et ingentis meriti loco tradidit. solusque omnium ex iis, qui pari lege damnati erant, restitutus in patriam amplissimos honores percucurrit; ac subinde redintegrata dissensione ciuili, eidem Antonio legatus, delatam sibi summam imperii ab iis, quos Cleopatrae pudebat, neque suscipere neque recusare fidenter propter subitam ualitudinem ausus, transiit ad Augustum et in diebus paucis obiit, nonnulla et ipse infamia aspersus. nam Antonius eum desiderio amicae Seruiliae Naidis transfugisse iactauit. Ex hoc Domitius nascitur, quem emptorem familiae pecuniaeque in testamento Augusti fuisse mox uulgo notatum est, non minus aurigandi arte in adulescentia clarus quam deinde ornamentis triumphalibus ex Germanico bello. uerum arrogans, profusus, immitis censorem L. Plancum uia sibi decedere aedilis coegit; praeturae consulatusque honore equites R. Romanos matronasque ad agendum mimum produxit in scaenam. uenationes et in circo et in omnibus urbis regionibus dedit, munus etiam gladiatorium, sed tanta saeuitia, ut necesse fuerit Augusto clam frustra monitum edicto coercere. ex Antonia maiore patrem Neronis procreauit omni parte uitae detestabilem, siquidem comes ad Orientem C. Caesaris iuuenis, occiso liberto suo, quod potare quantum iubebatur recusarat, dimissus e cohorte amicorum nihilo modestius uixit; sed et in uiae Appiae uico repente puerum citatis iumentis haud ignarus obtriuit et Romae medio foro cuidam equiti R. liberius iurganti oculum eruit; perfidiae uero tantae, ut non modo argentarios pretiis rerum coemptarum, sed et in praetura mercede palmarum aurigarios fraudauerit, notatus ob haec et sororis ioco querentibus dominis factionum repraesentanda praemia in posterum sanxit. maiestatis quoque et adulteriorum incestique cum sorore Lepida sub excessu Tiberi reus, mutatione temporum euasit decessitque Pyrgis morbo aquae intercutis, sublato filio Nerone ex Agrippina Germanico genita.