<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Sed ne discriminibus quidem caruit. primum in ipso consulatu, quod Neronis et Drusi
            fratrum Caesaris statuas segnius locandas ponendasque curasset, paene honore summotus
            est; deinde extraneo uel etiam domesticorum aliquo deferente assidue uarieque
            inquietatus. cum uero detecta esset Lepidi et Gaetulici coniuratio, missus in Germaniam
            inter legatos ad gratulandum etiam uitae periculum adiit, indignante ac fremente Gaio
            patruum potissimum ad se missum quasi ad puerum regendum, adeo ut non defuerint, qui
            traderent praecipitatum quoque in flumen, sic ut uestitus aduenerat. <milestone n="2" unit="section"/> atque ex eo numquam non in senatu nouissimus consularium sententiam
            dixit, ignominiae causa post omnis interrogatus. etiam cognitio falsi testamenti recepta
            est, in quo et ipse signauerat. postremo sestertium octogies pro introitu noui
            sacerdotii coactus impendere, ad eas rei familiaris angustias decidit, ut cum obligatam
            aerario fidem liberare non posset, in uacuum lege praediatoria uenalis pependerit sub
            edicto praefectorum.</p></div></div></body></text></TEI>