<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Equester ordo bis patronum eum perferendae pro se legationis elegit, semel cum
            deportandum Romam corpus Augusti <del>h</del>umeris suis ab consulibus
              exposcere<del>n</del>t, iterum cum oppressum Seianum apud eosdem gratularetur; quin et
            spectaculis aduenienti assurgere et lacernas deponere solebat. <milestone n="2" unit="section"/> senatus quoque, ut ad numerum sodalium Augustalium sorte ductorum
            extra ordinem adiceretur, censuit et mox ut domus ei, quam incendio amiserat, publica
            impensa restitueretur, dicendaeque inter consulares sententiae ius esset. quod decretum
            abolitum est, excusante Tiberio imbecillitatem eius ac damnum liberalitate sua
            resarsurum pollicente. qui tamen moriens et in tertiis heredibus eum ex parte tertia
            nuncupatum, legato etiam circa sestertium uicies prosecutus commendauit insuper
            exercitibus ac senatui populoque R. inter ceteras necessitudines nominatim.</p></div></div></body></text></TEI>