<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Equester ordo bis patronum eum perferendae pro se legationis elegit, semel cum
            deportandum Romam corpus Augusti <del>h</del>umeris suis ab consulibus
              exposcere<del>n</del>t, iterum cum oppressum Seianum apud eosdem gratularetur; quin et
            spectaculis aduenienti assurgere et lacernas deponere solebat. <milestone n="2" unit="section"/> senatus quoque, ut ad numerum sodalium Augustalium sorte ductorum
            extra ordinem adiceretur, censuit et mox ut domus ei, quam incendio amiserat, publica
            impensa restitueretur, dicendaeque inter consulares sententiae ius esset. quod decretum
            abolitum est, excusante Tiberio imbecillitatem eius ac damnum liberalitate sua
            resarsurum pollicente. qui tamen moriens et in tertiis heredibus eum ex parte tertia
            nuncupatum, legato etiam circa sestertium uicies prosecutus commendauit insuper
            exercitibus ac senatui populoque R. inter ceteras necessitudines nominatim.</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Sub Gaio demum fratris filio secundam existimationem circa initia imperii omnibus
            lenociniis colligente honores auspicatus consulatum gessit una per duos menses,
            euenitque ut primitus ingredienti cum fascibus forum praeteruolans aquila dexteriore
            umero consideret. sortitus est et de altero consulatu in quartum annum; praeseditque
            nonnumquam spectaculis in Gai uicem, adclamante populo: 'feliciter' partim 'patruo
            imperatoris' partim 'Germanici fratri!'</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>nec eo minus contumeliis obnoxius uixit. nam et si paulo serius ad praedictam cenae
            horam occurrisset, non nisi aegre et circuito demum triclinio recipiebatur, et quotiens
            post cibum addormisceret, quod ei fere accidebat, olearum aut palmularum ossibus
            incessebatur, interdum ferula flagroue uelut per ludum excitabatur a copreis. solebant
            et manibus stertentis socci induci, ut repente expergefactus faciem sibimet
            confricaret.</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Sed ne discriminibus quidem caruit. primum in ipso consulatu, quod Neronis et Drusi
            fratrum Caesaris statuas segnius locandas ponendasque curasset, paene honore summotus
            est; deinde extraneo uel etiam domesticorum aliquo deferente assidue uarieque
            inquietatus. cum uero detecta esset Lepidi et Gaetulici coniuratio, missus in Germaniam
            inter legatos ad gratulandum etiam uitae periculum adiit, indignante ac fremente Gaio
            patruum potissimum ad se missum quasi ad puerum regendum, adeo ut non defuerint, qui
            traderent praecipitatum quoque in flumen, sic ut uestitus aduenerat. <milestone n="2" unit="section"/> atque ex eo numquam non in senatu nouissimus consularium sententiam
            dixit, ignominiae causa post omnis interrogatus. etiam cognitio falsi testamenti recepta
            est, in quo et ipse signauerat. postremo sestertium octogies pro introitu noui
            sacerdotii coactus impendere, ad eas rei familiaris angustias decidit, ut cum obligatam
            aerario fidem liberare non posset, in uacuum lege praediatoria uenalis pependerit sub
            edicto praefectorum.</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Per haec ac talia maxima aetatis parte transacta quinquagesimo anno imperium cepit
            quantumuis mirabili casu. exclusus inter ceteros ab insidiatoribus Gai, cum quasi
            secretum eo desiderante turbam submouerent, in diaetam, cui nomen est Hermaeum,
            recesserat; neque multo post rumore caedis exterritus prorepsit ad solarium proximum
            interque praetenta foribus uela se abdidit. <milestone n="2" unit="section"/> latentem
            discurrens forte gregarius miles, animaduersis pedibus, <del>e</del> studio sciscitandi
            quisnam esset, ad<del>co</del>gnouit extractumque et prae metu ad genua sibi adcidentem
            imperatorem salutauit. hinc ad alios commilitones fluctuantis nec quicquam adhuc quam
            frementis perduxit. ab his lecticae impositus et, quia sui diffugerant uicissim
            succollantibus in castra delatus est tristis ac trepidus, miserante obuia turba quasi ad
            poenam raperetur insons. <milestone n="3" unit="section"/> receptus intra uallum inter
            excubias militum pernoctauit, aliquanto minore spe quam fiducia. nam consules cum senatu
            et cohortibus urbanis forum Capitoliumque occupauerant asserturi communem libertatem;
            accitusque et ipse per tr. pl. in curiam ad suadenda quae uiderentur, ui se et
            necessitate teneri respondit. <milestone n="4" unit="section"/> uerum postero die et
            senatu segniore in exequendis conatibus per taedium ac dissensionem diuersa censentium
            et multitudine, quae circumstabat, unum rectorem iam et nominatim exposcente, armatos
            pro contione iurare in nomen suum passus est promisitque singulis quina dena sestertia,
            primus Caesarum fidem militis etiam praemio pigneratus.</p></div></div></body></text></TEI>