<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="46" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>praesagia mortis eius praecipua fuerunt: exortus crinitae stellae, quam cometen uocant,
            tactumque de caelo monumentum Drusi patris, et quod eodem anno ex omnium magistratuum
            genere plerique mortem obierant. sed nec ipse ignorasse aut dissimulasse ultima uitae
            suae tempora uidetur, aliquot quidem argumentis. nam et cum consules designaret, neminem
            ultra mensem quo obiit designauit, et in senatu, cui nouissime interfuit, multum ad
            concordiam liberos suos cohortatus, utriusque aetatem suppliciter patribus commendauit,
            et in ultima cognitione pro tribunali accessisse ad finem mortalitatis, quanquam
            abominantibus qui audiebant, semel atque iterum pronuntiauit. <milestone n="6" unit="Book"/></p></div></div></body></text></TEI>