<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="45" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>mors eius celata est, donec circa successorem omnia ordinarentur. itaque et quasi pro
            aegro adhuc uota suscepta sunt et inducti per simulationem comoedi, qui uelut
            desiderantem oblectarent. excessit III. Id. Octob. Asinio Marcello Acilio Auiola coss.
            sexagesimo quarto aetatis, imperii quarto decimo anno, funeratusque est sollemni
            principum pompa et in numerum deorum relatus; quem honorem a Nerone destitutum
            abolitumque recepit mox per Vespasianum.</p></div></div></body></text></TEI>