<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="44" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>non multoque post testamentum etiam conscripsit ac signis omnium magistratuum
            obsignauit. prius igitur quam ultra progrederetur, praeuentus est ab Agrippina, quam
            praeter haec conscientia quoque nec minus delatores multorum criminum arguebant.
              <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Et ueneno quidem occisum conuenit; ubi autem et per quem dato, discrepat. quidam
            tradunt epulanti in arce cum sacerdotibus per Halotum spadonem praegustatorem; alii
            domestico conuiuio per ipsam Agrippinam, quae boletum medicatum auidissimo ciborum
            talium optulerat. etiam de subsequentibus diuersa fama est. <milestone n="3" unit="section"/> multi statim hausto ueneno obmutuisse aiunt excruciatumque doloribus
            nocte tota defecisse prope lucem. nonnulli inter initia consopitum, deinde cibo
            affluente euomuisse omnia, repetitumque toxico, incertum pultine addito, cum uelut
            exhaustum refici cibo oporteret, an immisso per clystera<del>m</del>, ut quasi
            abundantia laboranti etiam hoc genere egestionis subueniretur.</p></div></div></body></text></TEI>