<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="40" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Sermonis uero rerumque tantam saepe neglegentiam ostendit, ut nec quis nec inter quos,
            quoue tempore ac loco uerba faceret, scire aut cogitare existimaretur. cum de laniis ac
            uinariis ageretur, exclamauit in curia: 'rogo uos, quis potest sine offula uiuere?'
            descripsitque abundantiam ueterum tabernarum, unde solitus esset uinum olim et ipse
            petere. <milestone n="2" unit="section"/> de quaesturae quodam candidato inter causas
            suffragationis suae posuit, quod pater eius frigidam aegro sibi tempestiue dedisset.
            inducta teste in senatu: 'haec,' inquit, 'matris meae liberta et ornatrix fuit, sed me
            patronum semper existimauit; hoc ideo dixi, quod quidam sunt adhuc in domo mea, qui me
            patronum non putant.' <milestone n="3" unit="section"/> sed et pro tribunali Ostiensibus
            quiddam publice orantibus cum excanduisset, nihil habere se uociferatus est, quare eos
            demereatur; si quem alium, et se liberum esse. nam illa eius cotidiana et plane omnium
            horarum et momentorum erant: 'quid, ego tibi Telegenius uideor?' et: <foreign xml:lang="grc">λάλει καὶ μὴ θίγγανε</foreign>, multaque talia etiam priuatis deformia,
            nedum principi, neque infacundo neque indocto, immo etiam pertinaciter liberalibus
            studiis dedito.</p></div></div></body></text></TEI>