Sermonis uero rerumque tantam saepe neglegentiam ostendit, ut nec quis nec inter quos, quoue tempore ac loco uerba faceret, scire aut cogitare existimaretur. cum de laniis ac uinariis ageretur, exclamauit in curia: 'rogo uos, quis potest sine offula uiuere?' descripsitque abundantiam ueterum tabernarum, unde solitus esset uinum olim et ipse petere. de quaesturae quodam candidato inter causas suffragationis suae posuit, quod pater eius frigidam aegro sibi tempestiue dedisset. inducta teste in senatu: 'haec,' inquit, 'matris meae liberta et ornatrix fuit, sed me patronum semper existimauit; hoc ideo dixi, quod quidam sunt adhuc in domo mea, qui me patronum non putant.' sed et pro tribunali Ostiensibus quiddam publice orantibus cum excanduisset, nihil habere se uociferatus est, quare eos demereatur; si quem alium, et se liberum esse. nam illa eius cotidiana et plane omnium horarum et momentorum erant: 'quid, ego tibi Telegenius uideor?' et: λάλει καὶ μὴ θίγγανε , multaque talia etiam priuatis deformia, nedum principi, neque infacundo neque indocto, immo etiam pertinaciter liberalibus studiis dedito.