<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>'Collocutus sum cum Tiberio, ut mandasti mea Liuia, quid nepoti tuo Tiberio faciendum
            esset ludis Martialibus. consentit autem uterque nostrum, semel nobis esse statuendum,
            quod consilium in illo sequamur. nam si est artius, ut ita dicam, holocleros, quid est
            quod dubitemus, quin per eosdem articulos et gradus producendus sit, per quos frater
            eius productus sit? <milestone n="2" unit="section"/> sin autem <foreign xml:lang="grc">ἠλαττῶσθαι</foreign> sentimus eum et <foreign xml:lang="grc">βεβλάφθαι καὶ εἰς τὴν
              τοῦ σώματοσ καὶ εἰσ</foreign>
            <foreign xml:lang="grc">τὴν τῆσ ψυχῆσ ἀρτιότητα</foreign>, praebenda materia deridendi
            et illum et nos non est hominibus <foreign xml:lang="grc">τὰ</foreign>
            <foreign xml:lang="grc">τοιαῦτα σκώπτειν καὶ μυκτηρίζειν εἰωθόσιν</foreign>. nam semper
            aestuabimus, si de singulis articulis temporum deliberabimus, <foreign xml:lang="grc">μὴ
              προϋποκειμένου ἡμῖν</foreign> posse arbitremur eum gerere honores necne. <milestone n="3" unit="section"/> in praesentia tamen quibus de rebus consulis, curare eum ludis
            Martialibus triclinium sacerdotum non displicet nobis, si est passurus se ab Siluani
            filio homine sibi affini admoneri, ne quid faciat quod conspici et derideri possit.
            spectare eum circenses ex puluinari non placet nobis; expositus enim in fronte prima
            spectaculorum conspicietur. in Albanum montem ire eum non placet nobis aut esse Romae
            Latinarum diebus. cur enim non praeficitur urbi, si potest sequi fratrem suum in montem?
              <milestone n="4" unit="section"/> habes nostras, mea Liuia, sententias, quibus placet
            semel de tota re aliquid constitui, ne semper inter spem et metum fluctuemur. licebit
            autem, si uoles, Antoniae quoque nostrae des hanc partem epistulae huius legendam.'
            rursus alteris litteris: <milestone n="5" unit="section"/></p><p>'Tiberium adulescentem ego uero, dum tu aberis, cotidie inuitabo ad cenam, ne solus
            cenet cum suo Sulpicio et Athenodoro. qui uellem diligentius et minus <foreign xml:lang="grc">μετεώρωσ</foreign> deligeret sibi aliquem, cuius motum et habitum et
            incessum imitaretur. misellus <foreign xml:lang="grc">ἀτυχεῖ:</foreign> nam <foreign xml:lang="grc">ἐν τοῖσ</foreign>
            <foreign xml:lang="grc">σπουδαίοισ</foreign>, ubi non aberrauit eius animus, satis
            apparet <foreign xml:lang="grc">ἡ τῆσ ψυχῆσ αὐτοῦ εὐγένεια</foreign>.' item tertiis
            litteris: <milestone n="6" unit="section"/></p><p>'Tiberium nepotem tuum placere mihi declamantem potuisse, peream nisi, mea Liuia,
            admiror. nam qui tam <foreign xml:lang="grc">ἀσαφῶσ</foreign> loquatur, qui possit cum
            declamat <foreign xml:lang="grc">σαφῶσ</foreign> dicere quae dicenda sunt, non uideo.'
              <milestone n="7" unit="section"/></p><p>Nec dubium est, quid post haec Augustus constituerit et reliquerit eum nullo praeter
            auguralis sacerdotii honore impertitum ac ne heredem quidem nisi inter tertios ac paene
            extraneos <del>n</del>e parte sexta nuncuparet, legatoque non amplius quam octingentorum
            sestertiorum prosecutus.</p></div></div></body></text></TEI>