<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="39" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Inter cetera in eo mirati sunt homines et obliuionem et inconsiderantiam, uel ut Graece
            dicam, <foreign xml:lang="grc">μετεωρίαν</foreign> et <foreign xml:lang="grc">ἀβλεψίαν</foreign>. occisa Messalina, paulo post quam in triclinio decubuit, cur
            domina non ueniret requisiit. multos ex iis, quos capite damnauerat, postero statim die
            et in consilium et ad aleae lusum admoneri iussit et, quasi morarentur, ut somniculosos
            per nuntium increpuit. <milestone n="2" unit="section"/> ducturus contra fas Agrippinam
            uxorem, non cessauit omni oratione filiam et alumnam et in gremio suo natam atque
            educatam praedicare. adsciturus in nomen Neronem, quasi parum reprehenderetur, quod
            adulto iam filio priuignum adoptaret, identidem diuulgauit neminem umquam per adoptionem
            familiae Claudiae insertum.</p></div></div></body></text></TEI>