Inter cetera in eo mirati sunt homines et obliuionem et inconsiderantiam, uel ut Graece dicam, μετεωρίαν et ἀβλεψίαν . occisa Messalina, paulo post quam in triclinio decubuit, cur domina non ueniret requisiit. multos ex iis, quos capite damnauerat, postero statim die et in consilium et ad aleae lusum admoneri iussit et, quasi morarentur, ut somniculosos per nuntium increpuit. ducturus contra fas Agrippinam uxorem, non cessauit omni oratione filiam et alumnam et in gremio suo natam atque educatam praedicare. adsciturus in nomen Neronem, quasi parum reprehenderetur, quod adulto iam filio priuignum adoptaret, identidem diuulgauit neminem umquam per adoptionem familiae Claudiae insertum.