<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="38" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>irae atque iracundiae conscius sibi, utramque excusauit edicto distinxitque, pollicitus
            alteram quidem breuem et innoxiam, alteram non iniustam fore. Ostiensibus, quia sibi
            subeunti Tiberim scaphas obuiam non miserint, grauiter correptis eaque cum inuidia, ut
            in ordinem se coactum conscriberet, repente tantum non satis facientis modo ueniam
            dedit. <milestone n="2" unit="section"/> quosdam in publico parum tempestiue adeuntis
            manu sua reppulit. item scribam quaestorium itemque praetura functum senatorem inauditos
            et innoxios relegauit, quod ille aduersus priuatum se intemperantius affuisset, hic in
            aedilitate inquilinos praediorum suorum contra uetitum cocta uendentes multasset
            uilicumque interuenientem flagellasset. qua de causa etiam coercitionem popinarum
            aedilibus ademit. <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Ac ne stultitiam quidem suam reticuit simulatamque a se ex industria sub Gaio, quod
            aliter euasurus peruenturusque ad susceptam stationem non fuerit, quibusdam oratiunculis
            testatus est; nec tamen persuasit, cum intra breue tempus liber editus sit, cui index
            erat <foreign xml:lang="grc">μωρῶν ἐπανάστασισ</foreign>, argumentum autem stultitiam
            neminem fingere.</p></div></div></body></text></TEI>