<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="35" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Sed nihil aeque quam timidus ac diffidens fuit. primis imperii diebus quanquam, ut
            diximus, iactator ciuilitatis, neque conuiuia inire ausus est nisi ut speculatores cum
            lanceis circumstarent militesque uice ministrorum fungerentur, neque aegrum quemquam
            uisitauit nisi explorato prius cubiculo culcitisque et stragulis praetemptatis et
            excussis. reliquo autem tempore salutatoribus scrutatores semper apposuit, et quidem
            omnibus et acerbissimos. <milestone n="2" unit="section"/> sero enim ac uix remisit, ne
            feminae praetextatique pueri et puellae contrectarentur et ne cuius comiti aut librario
            calamariae et graphiariae thecae adimerentur. motu ciuili cum eum Camillus, non dubitans
            etiam citra bellum posse terreri, contumeliosa et minaci et contumaci epistula cedere
            imperio iuberet uitamque otiosam in priuata re agere, dubitauit adhibitis principibus
            uiris an optemperaret.</p></div></div></body></text></TEI>