<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="33" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Cibi uinique quocumque et tempore et loco appetentissimus, cognoscens quondam in
            Augusti foro ictusque nidore prandii, quod in proxima Martis aede Saliis apparabatur,
            deserto tribunali ascendit ad sacerdotes unaque decubuit. nec temere umquam triclinio
            abscessit nisi distentus ac madens, et ut statim supino ac per somnum hianti pinna in os
            inderetur ad exonerandum stomachum. <milestone n="2" unit="section"/> somni breuissimi
            erat. nam ante mediam noctem plerumque uigilabat, ut tamen interdiu nonnumquam in iure
            dicendo obdormisceret uixque ab aduocatis de industria uocem augentibus excitaretur.
            libidinis in feminas profusissimae, marum omnino expers. aleam studiosissime lusit, de
            cuius arte librum quoque emisit, solitus etiam in gestatione ludere, ita essedo alueoque
            adaptatis ne lusus confunderetur.</p></div></div></body></text></TEI>