<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="29" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>his, ut dixi, uxoribusque addictus, non principem <del>se</del>, sed ministrum egit,
            compendio cuiusque horum uel etiam studio aut libidine honores exercitus impunitates
            supplicia largitus est, et quidem insciens plerumque et ignarus. ac ne singillatim
            minora quoque enumerem, reuocatas liberalitates eius, iudicia rescissa, suppositos aut
            etiam palam immutatos datorum officiorum codicillos: Appium Silanum consocerum suum
            Iuliasque, alteram Drusi, alteram Germanici filiam, crimine incerto nec defensione ulla
            data occidit, item Cn. Pompeium maioris filiae uirum et L. Silanum minoris sponsum.
              <milestone n="2" unit="section"/> ex quibus Pompeius in concubitu dilecti
            adulescentuli confossus est, Silanus abdicare se praetura ante IIII. Kal. Ian. morique
            initio anni coactus die ipso Claudi<del>i</del> et Agrippinae nuptiarum. in quinque et
            triginta senatores trecentosque amplius equites R. tanta facilitate animaduertit, ut,
            cum de nece consularis uiri renuntiante centurione factum esse quod imperasset, negaret
            quicquam se imperasse, nihilo minus rem comprobaret, affirmantibus libertis officio
            milites functos, quod ad ultionem imperatoris ultro procucurrissent. <milestone n="3" unit="section"/> nam illud omnem fidem excesserit quod nuptiis, quas Messalina cum
            adultero Silio fecerat, tabellas dotis et ipse consignauerit, inductus, quasi de
            industria simularentur ad auertendum transferendumque periculum, quod imminere ipsi per
            quaedam ostenta portenderetur.</p></div></div></body></text></TEI>